PL 217, col. 706

De contemptu mundi (Innocentius III), J. P. Migne

spirant suavitatem odoris, et tu de te reddis abominationem
fetoris. Qualis est ergo arbor, talis est
fructus. « Non enim potest arbor mala fructus bonos
facere Matth. VII et XII. » Quid est enim homo
secundum formam, nisi quaedam arbor inversa? cujus
radices sunt crines, truncus caput cum collo, stipes
est pectus cum alvo, rami sunt ilia cum tibiis,
frondes sunt digiti cum articulis. Hoc est folium
quod a vento rapitur, et stipula quae a sole siccatur Job XIII.
CAPUT X. De incommodis senectutis et brevitate vitae hominis.
In primordio conditionis humanae noningentis
annis et amplius homines vixisse leguntur Gen. VI,
sed paulatim, vita hominis declinante, dixit Dominus

ad Noe: « Non permanebit spiritus meus in homine
in aeternum, quia caro est. Eruntque dies illius
centum viginti annorum Gen. VI. » Quod intelligi
potest tam de termino vitae, quam de spatio poenitendi.
Ex tunc enim rarissime leguntur homines
plus vixisse, sed cum magis ac magis vita recideretur
humana, dictum est a Psalmista: « Dies annorum
nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem
in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum
labor et dolor Psal. LXXXIX. » Nonne autem paucitas
dierum meorum finietur brevi tempore? [(Job
X.)] « Dies nostri velocius transeunt quam a texente
tela succiditur Job VII. » « Homo natus de
muliere brevi vivens tempore repletur multis miseriis.

Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit
velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet Job XIV.
» Pauci enim nunc ad quadraginta, paucissimi
ad sexaginta annos perveniunt.
CAPUT XI. De incommodis senectutis.
Si quis autem ad senectutem processerit, statim
cor ejus affligitur, et caput concutitur, languet spiritus
et fetet anhelitus, facies rugatur, et statura
curvatur, caligant oculi, et vacillant articuli, nares
effluunt, et crines defluunt, tremit tactus, et deperit
actus, dentes putrescunt, et aures surdescunt.
Senex facile provocatur, difficile revocatur; cito
credit, et tarde discredit, tenax et cupidus, tristis
et querulus, velox ad loquendum, tardus ad audiendum,

sed non tardus ad iram: laudat antiquos,
spernit modernos: vituperat praesens, commendat
praeteritum, suspirat et anxiatur, torpet et infirmatur.
Audi Horatium poetam:
Multa senem circumveniunt incommoda.
HORAT., De arte poet.
Porro nec senes contra juvenem glorientur, nec
insolescant juvenes contra senem, quia quod sumus
iste fuit, erimus quandoque quod hic est.
CAPUT XII. De labore mortalium.
« Avis ergo nascitur ad volandum, et homo nascitur
ad laborem Job V. » Cuncti dies ejus laboribus
et aerumnis pleni sunt, nec per noctem requiescit
mens ejus. Et quid hoc est nisi vanitas?

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.