PL 217, col. 730

De contemptu mundi (Innocentius III), J. P. Migne

eo quod elevatum est tuum, quasi cor Dei, et dixisti:
Deus ego sum, cum sis homo, et non Deus,
idcirco ego adducam super te robustissimos gentium,
et interficiam te, et morieris in interitu occisorum Ezech. XXVIII.
» Nabuchodonosor, quia potentiam
suam jactavit superbe, et ait: « Nonne haec
est Babylon, quam aedificavi mihi in domo al. demum
regni in robore fortitudinis meae, et in gloria
decoris mei? Cum adhuc sermo esset in ore regis,
vox de coelo ruit: Tibi dicitur, Nabuchodonosor
rex, regnum tuum transiet a te, et ab hominibus
ejiciam te, et cum feris et bestiis erit habitatio tua,
fenum quasi bos comedes, et septem tempora mutabuntur
super te donec scias quod Excelsus dominetur
in regno hominum, et cuicunque voluerit, det

illud. Eadem hora sermo completus est super Nabuchodonosor Dan. IV.
» Verum est ergo quod
dicitur in Psalmo: « Homo cum in honore esset,
non intellexit, comparatus est jumentibus insipientibus,
et similis factus est illis Psal. XLVIII. » Superbia
turrem evertit, et linguam confudit [(Gen.
XI)] , prostravit Goliam I Reg. XVII, et suspendit
Aman Esther VII, interfecit Nicanorem [(II Mach.
XV)] , et peremit Antiochum I Mach. IX, Pharaonem
submersit Exod. XIV, et Sennacherib interemit IV Reg. XIX,
Holofernis caput amputavit (Judith
XIII). « Sedes ducum superborum destruxit Deus,
et radices gentium superborum arefecit Eccli. XIX. »
CAPUT XXXIII. De abominatione superbiae.

Quam detestabilis sit superbia, Dominus ipse per
prophetam testatur, dicens: « Detestor ego superbiam
Jacob Amos VI. » -- « Et juravit Dominus in
superbiam Jacob. Si oblitus fuero usque in finem
omnia opera eorum Amos VIII. » Unde inter illa
sex, quae Dominus odit, et septimum detestatur anima
ejus, Salomon primum ponit, « oculos sublimes Prov. VI
» id est superbiam: et Isaias: « Dies
Domini exercituum super omnem superbum et excelsum,
et super omnem arrogantem, et humiliabitur
eis altitudo virorum, et super omnes cedros
Libani, et sublimes, et erectas, et super omnes
quercus Basan. et super omnes montes excelsos, et
super omnes colles elevatos, et super omnem turrem

excelsam, et super omnem murum munitum,
et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur
altitudo virorum Isa. II. » -- « Propterea dilatavit
infernus animam suam, et aperuit os suum
absque ullo termino, et descendent sublimes gloriosique
ejus ad eum Isa. V. » -- « Dominus exercituum
cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis
gloriae ejus Isa. XXIII. » Job quoque dicit:
« Si ascenderit usque ad coelum superbia, et caput
ejus nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine
perdetur Job XX. »
CAPUT XXXIV. Contra arrogantiam superborum.
Omnis fere vitiosus diligit sibi similem: superbus
autem odit elevatum. Unde Salomon. « Inter superbos

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.