PL 217, col. 764

Encomium charitatis (Innocentius III), J. P. Migne · Mysteria evangelicae legis et sacramenti eucharistiae (Innocentius III), J. P. M

quae sic inchoatur in via, quod consummatur in patria.
Haec est ignis in Sion et caminus in Jerusalem Isa. XXXI
.
Charitas quasi Trinitatem creatam
parit: in qua Trinitate quasi Pater est dilectio Dei,
a quo procedit dilectio, qua se homo diligit, tanquam
proles a parente: ab utroque vero dilectio
proximi procedit, quasi Spiritus sanctus ab utroque.
Istae dilectionis sunt in una substantia charitatis,
sed diversae in propria persona.
Cave ergo, o homo, si dilectionem sectari velis,
ne umbra dilectionis fallaris. Est enim dilectio fortunae,
quae cum prosperitate advenit, et in adversitate
recedit. Haec Deum diligit homo carnalis, qui
Deum laudat solum, cum benefecerit ei. Est dilectio
naturae, qua naturam suam Deumque sensualiter

diligit. Est dilectio gratiae, quae sola habet quod
Deum diligit, ut in praemium habeatur. Prima est
deficiens, secunda faciens, tertia perficiens. Prima
est charitatis, secunda sensualitatis, tertia rationis.
Prima falsitatis, secunda humilis peccatoris, tertia
justificati hominis. O homo, considera quam dulcis
est amor Dei, quam impurus sit amor hujus
saeculi. Amor Dei mater est omnium virtutum:
amor saeculi mater est omnium vitiorum. Apud istum
amorem imperfecta sunt omnia, apud illum
perfecta sunt cuncta.

MINISTRI.--Quia tu es, Deus, fortitudo mea,
quare me repulisti, et quare tristis incedo, dum
affligit me inimicus?
SACERDOS.--Emitte lucem tuam et veritatem
tuam: ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem
sanctum tuum, et in tabernacula tua.
MINISTRI.--Et introibo ad altare Dei: ad Deum
qui laetificat juventutem meam.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.