PL 217, col. 767

Mysteria evangelicae legis et sacramenti eucharistiae (Innocentius III), J. P. M

grata miseratione dignare mundare, ut sanctum
Evangelium tuum digne valeam nuntiare. Per Christum.--Dominus
vobiscum.
MINISTRI.--Et cum spiritu tuo.
SACERDOS.--Sequentia sancti Evangelii secundum
Joannem. Cap. VI.
MINISTRI.--Gloria tibi, Domine.
SACERDOS.--In illo tempore, dixit Jesus turbis
Judaeorum: Caro mea vere est cibus, et sanguis
meus vere est potus. Qui manducat meam carnem,
et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego
in illo. Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo
propter Patrem: et qui manducat me, et ipse vivet
propter me. Hic est panis qui de coelo descendit.
Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et

mortui sunt; qui maducat hunc panem, vivet in
aeternum.
MINISTRI.--Laus tibi, Christe.
( Sacerdos osculatur evangelium ): Per evangelica
dicta deleantur nostra delicta. [( Deinde ad medium
altaris. )]
Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem,
factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium.
Et in unum Dominum Jesum Christum,
Filium Dei unigenitum. Et ex Patre natum ante
omnia saecula. Deum de Deo, lumen de lumine,
Deum verum de Deo vero. Genitum non factum,
consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt.
Qui propter nos homines, et propter nostram salutem

descendit de coelis. Et incarnatus est de Spiritu
sancto ex Maria virgine: ET HOMO FACTUS EST.
Crucifixus etiam pro nobis, sub Pontio Pilato passus
et sepultus est. Et resurrexit tertia die, secundum
Scripturas. Et ascendit in coelum: sedet
ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum
gloria judicare vivos et mortuos: cujus regni non
erit finis. Et in Spiritum sanctum Dominum et vivificantem:
qui ex Patre Filioque procedit. Qui cum
Patre et Filio simul adoratur, et conglorificatur:
qui locutus est per Prophetas. Et unam sanctam,
catholicam et apostolicam Ecclesiam.
Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum.
Et exspecto resurrectionem mortuorum.
Et vitam venturi saeculi. Amen.
Dominus vobiscum ( versus ad populum ).
MINISTRI.--Et cum spiritu tuo.
SACERDOS--Oremus.--Sacerdotes Domini incensum
et panes offerunt Deo: et ideo sancti erunt
Deo suo, et non polluent nomen ejus, alleluia.
[( Offerens hostiam super patenam. )] Suscipe,
sancte Pater, omnipotens aeterne Deus, hanc immaculatam
hostiam, quam ego indignus famulus
tuus offero tibi Deo meo vivo et vero, pro innumerabilibus
peccatis et offensionibus et negligentiis
meis, et pro omnibus circumstantibus, sed
et pro omnibus fidelibus Christianis vivis atque defunctis:
ut mihi et illis proficiat ad salutem in vitam
aeternam. Amen.
[( Benedicit aquam. )] Deus qui humanae substantiae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.