PL 217, col. 781
Mysteria evangelicae legis et sacramenti eucharistiae (Innocentius III), J. P. M
et baculus. Quia munia novem sunt, in quibus specialis
episcoporum potestas consistit, videlicet clericos
ordinare, virgines benedicere, pontifices
consecrare, manus imponere, basilicas dedicare,
degradandos deponere, synodos celebrare, chrisma
conficere, vestes et vasa consecrare.
Pallium autem metropolitanorum, et primatum,
et patriarcharum est proprium, ut super illud a
caeteris episcopis discernantur, et privilegiatam obtineant
dignitatem. Hoc ergo tam in Novo quam in
Veteri Testamento legitur constitutum, ut pontifices
praeter communes vestes habeant speciales.
Sed ibi erant quatuor communes et quatuor speciales:
hic autem sex sunt communes, novem
autem speciales. Id enim mystica ratio postulabat.
Nam illae datae sunt carnalibus et mundanis; hae
autem datae sunt spiritualibus et perfectis. Quaternarius
enim convenit carni propter quatuor humores,
et mundo propter quatuor elementa. Senarius
autem perfectis, quia numerus est perfectus, qui
redditur suis partibus aggregatis. Unde sexto die
perfecit Deus coelum et terram, et omnem ornatum
eorum Gen. I. Novenarius spiritualibus, quia novem
sunt ordines angelorum, qui secundum prophetam Ezech. XXVIII
per IX species lapidum designantur,
XV ergo sunt ornamenta pontificis XV
gradus virtutum ipso numero designantia, quos
per XV cantica graduum Psalmista distinxit. Vestes
enim sacerdotales virtutes significant, quibus debent
sacerdotes ornari, secundum illud propheticum:
Sacerdotes tui induantur justitia, et sancti
tui exsultent
Psal. CXXXI
.
CAPUT XI. De legalibus indumentis secundum historiam.
Quatuor erant indumenta legalia, tam minoribus
sacerdotibus quam principi sacerdotum communia.
Primum dicebatur manathasim Hebraice, Graece περιζώματα,
et Latine femoralia dici potest, de bysso
retorta contextum. Secundum cathemone, quod nos
lineam sive subuculam, sed Moyses abanec appellavit.
Hebraei vero discedentes a Babyloniis, emissan
eam vocaverunt, eratque byssinum et duplex.
Tertium balteus, id est zona vel cingulum, latum
quasi digitis quatuor, sic reticulatum, ut quasi pellis
viperea videretur, contextum de bysso, cocco,
purpura et hyacintho. Quartum tiara, quod Hebraei manephei,
nos autem infulam appellamus,
a cidari, id est mitra pontificali plurimum differens,
quasi formam rotundae cassidis repraesentans Exod. XXVIII passim.
Super haec, quatuor propriis indumentis pontifex
utebatur. Primum erat tunica hyacinthina, quam
Hebraice dixit nathir, Graece dicitur ποδήρης, Latine talaris vestis.
Habebat autem pro fimbriis
malagranata cum octoginta tintinnabulis aureis,
intercalari modo disposita, ut audiretur sonus,
cum pontifex ingrederetur sanctuarium, ne forte
moreretur. Secundum erat ephod, id est superhumerale,
de quatuor praedictis coloribus auroque