PL 217, col. 815

Mysteria evangelicae legis et sacramenti eucharistiae (Innocentius III), J. P. M

Unde cum caeterorum dierum operibus benedixit,
operibus secundae diei benedixisse non legitur. Quia
binarius numerus ab unitate recedit, et ab eo caeteri
divisibiles numeri sortiuntur originem. Et cavendum
est, si forte collecta pro defuncto misceatur,
non finalis, sed penultima, vel ante penultima
dicatur, qua finis ad suum debet torqueri principium.
In missa vero pro defunctis non debet interponi
oratio pro vivis, nisi illa communis: Omnipotens
sempiterne Deus, qui vivorum, etc.
CAPUT XXVIII De extensione manuum sacerdotis in missa.
Stans ergo pontifex ad orandum, manus elevat
et extendit, astantibus hinc inde ministris, qui manus

ejus sustentant, sacerdote coram eo tenente
sacramentarium. Lex quippe istud sacramentum
insinuat. Legitur enim in Exodo cap. XVII, quod
cum Israel pugnaret adversus Amalech in deserto,
Moyses ascendit in verticem collis; cumque levaret
Moyses manus, vincebat Israel. Si autem paululum
remisisset, Amalech superabat. Aaron autem
et Hur sustentabant manus ejus ex utraque parte.
Et factum est, ut manus ejus non lassarentur, usque
ad solis occasum, fugavitque Josue Amalech
et populum ejus in ore gladii. Propter hoc ergo sacerdos
extendit manus in missa cum orat. Nam et
Christus cum expandisset manus in cruce, pro
persecutoribus oravit, et dixit: Pater, dimitte illis,
quia nesciunt quid faciunt Luc. XXIII
, moraliter

instruens, quia Christus semper paratus est recipere
poenitentes, juxta quod ipse promisit: Omnis
qui venit ad me, non ejiciam foras Joan. VI
. Cum
autem verus Moyses, id est Christus elevat manus,
id est impendit auxilium et solatium, vincit Israel,
id est Ecclesia. Nam si Deus pro nobis, quis contra
nos? Rom. VIII.
Sin autem paululum manus remittit,
id est si, peccatis exigentibus, subtrahit auxilium
et solatium, superat Amalech, id est diabolus.
Quia non est volentis, neque currentis, sed Dei
miserentis Rom. IX
. Quia vero Christus promisit
Ecclesiae: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus
usque ad consummationem saeculi Matth. XXVIII
,
ob hoc Aaron, id est mons fortitudinis, et Hur, id

est ignis charitatis, sustentant manus ipsius, ut in
fortitudine ferat auxilium, et ex charitate solatium,
ne manus ejus lassentur usque ad solis occasum,
id est usque ad finem mundi. Sicque Josue duce, id
est Christo ductore Israel fugat Amalech et populum
ejus, id est Ecclesia superat diabolum et exercitum
daemonum in ore gladii, id est per virtutem
orationis. Gladius enim est verbum Dei Ephes. VI.
Si quis ergo vult orationis virtute superare diabolum,
debet elevare manus, id est actus ad Deum,
ut ejus conversatio sit in coelis Philip. III. Unde demissas manus erigite, et genua debilia roborate Isa. XXXV
.
Nam elevatio manuum est sacrificium
vespertinum Psal. XL
. Bona est oratio cum jejunio
et eleemosyna Job XII. Fides autem sine operibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.