PL 217, col. 934

De quadripartita specie nuptiarum (Innocentius III), J. P. Migne

uxor a viro dimittitur; sic propter apostasiam anima
separatur a Christo.
De Spirituali reconciliatione.
Potest tamen reconciliari, si redeat, et viri flagitet
pietatem, ipso attestante, qui ait: Convertimini
ad me, et ego convertar ad vos. Alioquin mittens
manum ad aratrum, et respiciens retro cum uxore
Lot in salis statuam convertetur
Quid impediat, aut dirimat Conjugium.
Licet autem quaelibet criminalis offensa spirituale
conjugium, quod est inter Deum et animam, et impediat
contrahendum, et dirimat jam contractum,
quia charitas non patitur habitare cum vitio, unde
nemo potest Deo servire et mammonae: sacramentale
tamen conjugium, quod inter Christum est, et Ecclesiam,

sola forte vel contrahendum impedit, vel
contractum impedit, vel dirimit infidelitas. Nam
qui ficte baptizatur, ut Simon, etsi fidei suscipiat
sacramentum, quia tamen non accipit, a Christo
dissentit; et ideo conjugium cum ipso non contrahit.
Quis enim dixerit, quod sine consensu conjugium
contrahatur? Quisquis autem, ut Julianus
Apostata, etsi sacramentum fidei non amittat, quia
tamen fidem sacramenti dimittit, de Christi conjugio,
quasi fornicando, recedit. Omnis ergo, qui mysterium
Incarnationis Verbi non credit, ad conjugium
sacramentale non creditur pertinere, quod per
Incarnationis mysterium inter Christum. et Ecclesiam
est contractum.
Quod Sacramentale Conjugium nunquam dirimatur.
Porro cum anima per apostasiam separatur a
Christo, non desinit esse uxor; cum femina, quae
propter moechiam separatur a viro, uxor esse non
desinat, etsi alteri copuletur. Nam sicut in illa perdurat
vinculum matrimonii, sic in ista permanet
Sacramentum baptismi. Et sicut illa contraxit conjugium
per consensum: sic ista per fidem; cessante
tamen in illa consensu, conjugium non dissolvitur.
Cur in ista, fide cessante, Conjugium non dissolvatur?
An forte quaelibet anima Christiana non solum
justa, sed apostata conjux est Christi, licet adultera,
quia viro suo fidem non servat, quam servare

tenetur, propter debitum Sacramenti, quod etiam
in apostata perseverat: alioquin non esset adultera
si conjux ipsa non esset? Sit ita, si nihil est
quod melius valeat responderi.
Quaestio.
Illud autem videtur obsistere, quod in Osee Propheta
Dominus protestatur: Judicate matrem vestram,
judicate: quoniam ipsa non uxor mea, et ego
non vir ejus; auferat fornicationes suas a facie sua,
et adulteria sua de medio uberum suorum. Ecce

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.