PL 217, col. 939

De quadripartita specie nuptiarum (Innocentius III), J. P. Migne

Licet autem Ecclesia viro suo dotem non dederit,
sed donationem ab ipso receperit, per nuntios
tamen idoneos, viros utique nobiles, et prudentes,
quaedam suae dilectionis et devotionis mystica dona
praemisit, quando gentilitas Magos ab Oriente Jerosolymam
destinavit quaerentes, Ubinam esset,
qui natus erat Rex Judaeorum? Viderunt enim stellam
ejus in Oriente, cujus signo processerunt, et
invenerunt; prociderunt, et adoraverunt. Et apertis
thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum, thus, et
myrrham. Aurum regi; Thus sacerdoti; Myrrham
mortali. Tunc coepit impleri vaticinium Prophetarum:
Reges Tharsis, et Insulae munera offerent:
Reges Arabum, et Saba dona adducent. Omnes de

Saba venient, aurum, et thus deferentes, et laudem
Domino annunciantes.
De multiplici cultu, quem sponsae sponsus adhibuit.
Christus itaque non ex merito, sed ex gratia sibi
desponsavit Ecclesiam, quam lavit, et unxit; ornavit,
et decoravit. Sic per Ezechielem Prophetam sub
typo Synagogae describitur: Juravi tibi, et ingressus
sum pactum tecum: ait Dominus Deus: et
facta es mihi. Et lavi te aqua, et emundavi sanguinem
tuum ex te: et unxi te oleo. Et vestivi te discoloribus,
et lavi te janthino: et cinxi te bysso, et
indui te subtilibus. Et ornavi te ornamento, et dedi
armillas in manibus tuis, et torquem circa collum
tuum. Et dedi inaurem super os tuum, et circulos
auribus tuis, et co ron am decoris in capite tuo. Et

ornata es auro, et argento, et vestita es bysso, et polymito,
et multis coloribus: similam, et mel, et oleum
comedisti, et decora facta es vehementer nimis, et
profecisti in regnum. Et egressum est nomen tuum in
Gentes propter speciem tuam, quia perfecta eras in
decore meo, quem posueram super te, dicit Dominus
Deus.
De Lavacro.
Lavit ergo Christus Ecclesiam, ut eam a criminibus
emundaret. Unxit me, ut chrismatibus decoraret; ornavit me,
ut virtutibus insigniret. De lavacro
dicit Apostolus ad Ephesios: Viri diligite
uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et
se ipsum reddidit pro ea, ut illam sanctificaret,

mundans lavacro aquae in verba vitae, ut exhiberet
ipse sibi gloriosam Ecclesiam non habentem maculam,
aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit
sancta et immaculata. Baptismus enim abluit non
tantum corpus, sed cor: per ablutionem corporis
exteriorem, significans ablutionem cordis interiorem.
Juxta quod Dominus per Ezechielem testatur:
Effundam super vos aquam mundam, et
mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris. Et
Ezechias: In die illa erit fons patens domui David,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.