PL 217, col. 944

De quadripartita specie nuptiarum (Innocentius III), J. P. Migne

ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde
veniat, aut quo vadat. Et
nemo novit, quae sunt in
homine, nisi spiritus Dei, qui fecit hominem. Ne
tamen et hoc conjugium sine testibus contrahatur,
tres illi praesentialiter adsunt qui testimonium
dant in Coelo: Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus:
et hi tres unum sunt; Filio testante, qui ait: Si
quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater
meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem
apud eum faciemus.
De traductione.
Solet vir desponsare prius puellam, et postea traducere
desponsatam. Unde cum esset desponsata
mater Jesu Maria Joseph, antequam convenirent, inventa

est in utero habens de Spiritu Sancto. Joseph
autem vir ejus, cum esset justus, et nollet eam traducere,
voluit occulte dimittere eam. Ita Christus Ecclesiam
prius desponsavit per fidem, et postea traducet
in speciem. Cum tradiderit regnum Deo, et
Patri, et evacuaverit omnem principatum, et potestatem . . .
Cum mortale hoc induet immortalitatem, et corruptibile
hoc induet incorruptionem: quando dicet
his, qui a dextris ejus existent: Venite benedicti
Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione
mundi: quando dicet illi, qui duplicavit
talentum: Euge, serve bone et fidelis, quia in pauca
fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in
gaudium Domini tui, tunc exclusis extraneis, et in
gehenna reclusis, sponsa cum sponso, sola cum solo

requiescet in lecto quietis, intra cubiculum gaudii,
sub umbraculo pacis, de quo Propheta dicit in
Psalmo: Abscondes eos in abscondito vultus tui a
conturbatione hominum. Venient, et recumbent
cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno Coelorum.
Tunc exultabunt Sancti in gloria; laetabuntur in
eubilibus suis. Nam absterget Deus omnem lacrymam
ab oculis Sanctorum: et mors ultra non erit,
neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra,
quia priora abierunt. Ecce ego creo coelos novos,
et terram novam, ait Dominus: et non erunt in memoria
priora, et non ascendent super eos. Sed gaudebitis,
et exultabitis usque in sempiternum in his
quae ego creo, quia ecce ego creo Jerusalem exultationem,
et populum ejus gaudium. Et exultabo in

Jerusalem, et gaudebo in populo meo, et non audietur
in eo ultra vox fletus, et vox clamoris. In terra
sua duplicia possidebunt: quoniam in terra viventium
Sancti geminam glorificationis stolam accipient,
spiritualem et corporalem; unam mentis,
quae consistit in tribus; et alteram carnis, quae consistit
in quatuor, quorum proprietates invenies assignatas
in illo sermone, quem De duplici Corona descripsimus
.
De nuptiali Convivio.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.