PL 217, col. 947

De quadripartita specie nuptiarum (Innocentius III), J. P. Migne

infirmitatem peccamus, quotidie per hanc medicinam
a peccato sanemur. Vobiscum, inquit, ero
cunctis diebus, usque ad consummationem saeculi.
Semper est praesens nobiscum in isto convivio, sub
alia quidem forma, sed in propria vere substantia.
Cum enim Christus secundum naturam Divinam
tribus modis in rebus existat: in omnibus per
essentiam: in solis justis per gratiam: in homine
assumpto per unionem; voluit idem ipse secundum
naturam humanam tribus modis in rebus existere:
localiter in Coelo: personaliter in Verbo: sacramentaliter
in Altari. Sicut enim secundum Divinitatem
totus essentialiter est in omnibus rebus, ita
secundum humanitatem totus Sacramentaliter est
in pluribus locis.
De Mensa.

Tantum est igitur hoc coeleste convivium, ut nec
unus locus ejus celebrationi sufficiat; sed unum,
et idem, in nullo varium ac diversum, super omnem
mensam altaris per universa mundi climata
celebratur. Ornatur autem haec mensa mantilibus
pretiosis, et desuper palla corporalis extenditur,
ut in mundissima sindone sacrosanctum convivium
celebretur. Haec est mensa, de qua dicit Propheta:
Parasti in conspectu meo mensam, et de qua dicit
Apostolus: Non potestis communicare mensae Christi,
et mensae daemoniorum.
De Ministris.
In hoc excellenti convivio divisi sunt ordines

ministrorum. Sed in omnibus, et prae omnibus tres
praecipui, Subdiaconorum, Levitarum, et Sacerdotum,
quos oportet cordis, et corporis habere munditiam,
juxta mandatum Propheticum: Mundamini
qui fertis vasa Domini.
De Vasis.
Vasa quidem non lignea, quasi vilia; non vitrea,
quasi fragilia; non aerea, velut aeruginantia: sed
aurea, vel argentea, pretiosis lapidibus insignita, in
quibus tam ordinate ministrant, ut ipsorum ministrorum
ordo mirabilis Divinum innuat Sacramentum.
De Convivis.
Ad hoc generale convivium Sponsus omnes gentes
invitat: Venite, inquit, ad me, omnes qui laboratis,
et oneratis estis, et ego reficiam vos. Simile,

inquit, factum est regnum Coelorum homini Regi,
qui fecit nuptias filio suo, etc. Parabolam istam
Beatus Gregorius tam diligenter, et evidenter exposuit,
ut non solum superfluum, sed et temerarium
sit post illum quidquam addere, vel mutare.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.