PL 217, col. 967

De quadripartita specie nuptiarum (Innocentius III), J. P. Migne · Commentarium in VII psalmos poenitentiales (Auctor incertus (Innocentius III)),

erunt nominis tui, Domine. De principibus istis
alibi legitur: Principes populorum congregati sunt
cum Deo Abraham. Nimis honorati sunt amici tui,
Deus: nimis confortatus est principatus eorum.
Porro principatus iste non tradit dominium,
sed tribuit ministerium; juxta quod Dominus inquit
apostolis: Reges Gentium dominantur eorum,
et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur.
Vos autem non sic: sed qui major est inter vos, erit
sicut junior: et qui praecessor, erit sicut ministrator.
Et Petrus Apostolorum magister. Non quasi dominantes
in clero, sed forma facti gregis ex animo.
Memores erunt nominis tui, Domine, in omni generatione,
et progenie. Quasi dicat; Accepti beneficii
non erunt ingrati, quia memores erunt nominis tui,

Domine: non tantum alicubi, sed ubique; quoniam in omni generatione, et progenie
suscepti officii non
erunt obliti; quia propterea populi confitebuntur
tibi; non tantum semel, sed semper; quoniam in
aeternum, et in saeculum saeculi. Olim notus in
Judaea erat Deus, et in Israel magnum nomen ejus;
sed apostoli, et Apostolici viri memores erunt nominis
tui, Domine, in omni generatione, et generatione
Judaeorum, et progenie Gentium; quoniam,
Explicit liber de Quadripartita specie Nuptiarum Domini Innocentii papae tertii.

Ne inter occupationes multiplices et sollicitudines
vehementes, quas non solum ex cura regiminis,
verum etiam ex malitia temporis patior ultra vires,
quasi totus absorbear a profundo: libenter aliquas
horulas mihi furor, quibus ad revocandum et reducendum
spiritum ad seipsum, ne a seipso dividatur
et alienetur omnino, et in lege Domini aliquid meditetur,
quod ad hoc ipso proficiat inspirante, cujus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.