PL 217, col. 969
Commentarium in VII psalmos poenitentiales (Auctor incertus (Innocentius III)),
locum unde exeunt flumina, revertuntur [(Eccle. I)]
.
Quia vero sicut qui tetigerit picem inquinabitur ab
ea [(Eccli. XIII)]
, sic de occupationibus et sollicitudinibus
hujus saeculi grandis saepe culpa contrahitur,
quae debet profecto per gravem poenitentiam expiari:
direxi nuper oculum ad Psalmistam, qui plenius
et perfectius de poenitentiae virtute tractavit,
praesertim in septem Psalmis poenitentialibus, septiformi
munere inspiratis: ut cum ipso ingrediens
sanctuarium, intelligam novissima, si forte clavis David, qui claudit et nemo aperit, aperit et nemo
claudit
[(Isa. XXII; Apoc. III)]
, aperire dignetur, ut
in illis humiliato spiritu et corde contrito humanam
miseriam et divinam misericordiam investigans, de
torrente praecipitationis humanae recurram ad fontem
propitiationis divinae: ipsoque docente, qui
docet hominem scientiam [(Isa. XXVIII)] , sic illos et
intelligere valeam et exponere, ut proficere debeat
et possit ad gloriam nominis ejus, et ad salutem
animae meae, utilitatem quoque non solum legentis,
sed et audientis; tam etsi non ignorem, quod, juxta
sententiam Sapientis, tempore otii scribenda sit
sapientia, et qui minoratur, actu percipiat eam [(Eccli. XXXVIII)]
.
At ego non dulcedinem sapientiae,
sed amaritudinem poenitentiae in hac paupere coenula,
vel paupercula coena disposui propinare.
Verum etsi plures sint psalmi poenitentiales, ratione
tamen mysterii septem solummodo sunt excepti
de pluribus, qui appropriato vocabulo poenitentiales
dicuntur: quemadmodum, etsi multi scripserunt
evangelia, quatuor sunt tamen e multis
recepti gratia sacramenti, qui specialiter evangelistae
vocantur.
Septenarius enim numerus est sacratus propter
septem dona Spiritus sancti, quae Isaias enumerat
dicens: Requiescens super eum spiritus sapientiae et
intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus
scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris
Domini [(Isa. XI)]
. Unde: Sapientia aedificavit sibi
domum, et excidit septem columnas [(Prov. IX)]
. Hinc
et septem lucernae fuisse leguntur in uno candelabro [(Exod. II)] ,
et septem oculi in lapide uno [(Zach.
III)] , septem quoque boves videbantur ascendere de
fluvio uno, ac septem spicae pullulabant in culmo
uno [(Gen. LXI)] : septem quoque signacula in libro
uno [(Apoc. V)] , sed et septem fuerunt sportae repletae
de fragmentis [(Matth. XV)] , et septem buccinae,
quarum usus erat in jubileo [(Jos. VI)] . Job habuit
septem filios, qui per singulos dies cum sororibus
suis convivia faciebant [(Job I)] ; et apostoli septem
viros plenos Spiritu sancto in diaconos elegerunt [(Act. VI)] .
Joannes etiam scribens septem Ecclesiis,
perhibet se vidisse in medio septem candelabrorum
aureorum similem Filio hominis, vestitum podere,
tenentem in dextra sua stellas septem, quae septem
Ecclesiarum, septem sunt angeli [(Apoc. I)]
: et in
medio throni agnum stantem tanquam occisum habentem
cornua septem, et oculos septem, qui sunt
septem spiritus Dei, missi in omnem terram [(Apoc. V)]