PL 217, col. 971
Commentarium in VII psalmos poenitentiales (Auctor incertus (Innocentius III)),
resurrectionis perducit octavam, in qua Deus erit omnia in omnibus
[(I Cor. XV)]
, fructus et merces et
praemium singulorum, quam octavus dies Dominicae
resurrectionis praesignavit. Unde non incongrue
scriptum est: Da partes septem, nec non octo [(Eccle. II)]
,
illo praetermisso, quoniam ad hoc non
pertinet quod dicitur per prophetam: Suscitabimus
super eum pastores septem, et octo primates [(Mich. V)]
.
Et secundum visionem Ezechielis, septem graduum
erat ascensus atrii exterioris, et in octo gradibus
erat ascensus atrii interioris [(Ezech. XL)] . Profunda
ergo et fecunda, mirifica et magnifica sunt septenarii
sacramenta, quae non solum a theologis, verum
etiam a philosophis commendantur.
Sed ad commendationem septem poenitentialium
psalmorum ista sufficiant, de quibus nonnulla in
eorum expositione tanguntur, hoc addito, quod ideo
poenitentiales psalmi septenario sunt numero comprehensi,
ut peccata quae sub hoc numero praevaricando
committimus, sub eodem numero poenitendo
deleamus. Septem enim sunt vitia principalia, ex
quibus universa peccata nascuntur, videlicet inanis
gloria, ira, invidia, acedia, avaritia, gula, luxuria,
significata per septem populos, quos Deus de terra
promissionis ejecit, videlicet Hethaeum, Gergezaeum,
Amorrhaeum, Chananaeum, Pherezaeum, Hevthaeum,
et Jebusaeum [(Deut. VII)] : necnon per septem spiritus
nequiores, quos immundus spiritus adduxit, ut domum scopis mundatam et ornatam,
ad habitandum
intrarent [(Luc. II)] . Ut et quemadmodum maculae
criminum in hoc saeculo, septem dierum hebdomada
contrahuntur: ita horum septem psalmorum
poenitentia diluuntur, qui sunt jugiter coram Domino
contrito et humiliato spiritu recitandi.
Horum autem septem psalmorum, quatuor sunt
consimiles, et tres dissimiles in principiis, quantum
ad figuras et voces, ita dispositi, quod semper
inter duos consimiles unus dissimilium constituitur,
et inter duos dissimiles unus consimilium collocatur.
Consimiles sunt primus, tertius, quintus
et septimus: dissimiles vero sunt secundus, quartus,
et sextus. Porro, quatuor consimilium duo
primi sunt ex toto consimiles inter se; similiter
etiam duo ultimi, quantum ad figuras, et voces,
quia in una perfecta oratione concordant. Sed duo
primi et duo ultimi sunt ex parte sibi consimiles
in praedictis, quia concordant in prima solummodo
dictione. Verum in primis postulat poenitens averti
furorem, in ultimis autem orationem postulat exaudiri.
Trium autem dissimilium, duo sunt ex toto
dissimiles inter se, videlicet primus qui ait de beatitudine
gratiae: atque ultimus qui ait de profundo
miseriae: medius autem, quantum ad figuras et
voces, discordat ab omnibus, sed quantum ad intentionem
et intellectum cum universis concordat,
quoniam ait de culpa delenda, et misericordia impendenda,
pro quibus omnes poenitentiales psalmi
sunt editi et inventi; unde sicut ipse quartus mediat
loco inter omnes, ita et intellectu. Quod autem