PL 217, col. 979
Commentarium in VII psalmos poenitentiales (Auctor incertus (Innocentius III)),
erant illius, qui dixit ad Dominum: Magister, dic
fratri meo, ut dividat mecum haereditatem. At ille
dixit: Homo, quis me constituit judicem ac divisorem
super vos? Dixitque ad illos: Videte et cavete
ab omni avaritia [(Luc. II)]
. Propter modum indignae
sunt preces, quales erant Simonis Petri, qui cum
audisset, quod Christus pati et occidi deberet, imprudenter
et carnaliter sapiens ait illi: Absit a te,
Domine, non erit tibi hoc. Unde audire promeruit: Vade post me Satana, quia non sapis ea quae sunt
Dei
[(Matth. VI)]
. Sic et Elias cum peteret animae
suae ut moreretur, propter modum indigne petivit,
quia prae propere ante tempus mori voluit, unde
non exaudiri meruit [(III Reg. XIX)] . Propter ordinem
indignae sunt preces, quales fuerunt filiorum
Zebedaei, qui per matrem submissam petierunt
praemium ante meritum, et ante pugnam coronam.
Nam cum illa dixisset: Dic, ut sedant hi duo filii
mei unus ad dextram, et alius ad sinistram tuam
in regno tuo, respondit illis Jesus: Potestis bibere
calicem quem ego bibiturus sum? Dicunt ei: Possumus.
Ait illis: Calicem quidem meum bibetis:
sedere autem ad dextram meam vel sinistram non
est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre
meo [(Matth. XX)]
, quoniam, ut Apostolus ait: Nemo
coronabitur, nisi qui legitime certaverit [(II Tim. II)]
.
Propter finem indignae sunt preces illae, quas Dominus
reprobat dicens: Cum oratis, non oretis sicut
hypocritae, qui amant primos recubitus in synagogis,
et in angulis platearum stantes orant, ut videantur
ab hominibus. Amen, dico vobis, receperunt mercedem
suam. Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum
tuum, et clauso ostio, in abscondito ora Patrem
tuum, et Pater tuus qui videt in abscondito, reddet
tibi [(Matth. VI)]
.
Denique, principaliter tria sunt inter caetera,
quae orationem ad Deum transire non sinunt, videlicet
sartago, murus et nubes. Hoc est, concupiscentia
carnis, id est luxuria, in qua velut sartagine
caro frigitur, concupiscentia oculorum, id est cupiditas,
in qua opes velut lapides in muro congeruntur;
et superbia vitae, id est jactantia, quae velut
nubes sine aqua circumfertur a ventis. De quibus
Joannes apostolus ait: Quidquid est in mundo, concupiscentia
carnis est, et concupiscentia oculorum,
et superbia vitae [(I Joan. II)]
. De tali sartagine legitur: Et tu,
fili hominis, sume tibi sartaginem ferream,
et pones eam inter te et civitatem, et obfirmabis
faciem tuam ad eam [(Ezech. IV)]
. De hoc muro
dicitur: In te eripiar a tentatione, et in Deo meo
transgrediar murum [(Psal. XVII)]
. Et de hac nube
legitur: Opposuisti tibi nubem, ne pertranseat oratio
tua [(Thren. III)]
. Vel potius: Sartago ferrea est,
mentis duritia; murus fictilis, iniquitatis defensio;
et nubes obscura, mentis caligo; quae proculdubio
non permittunt orationem ad aures Domini pervenire.
Caeterum, oratur corde, oratur ore, oratur opere.
De oratione cordis dicit Apostolus: Orabo spiritu,