PL 217, col. 986

Commentarium in VII psalmos poenitentiales (Auctor incertus (Innocentius III)),

In primis, quoniam exaudivit Dominus, Pater vocem
fletus mei. Et in secundis, quoniam exaudivit Dominus
Filius deprecationem meam. In tertiis autem, quia Dominus
Spiritus sanctus orationem meam assumpsit.
Erubescant igitur et conturbentur vehementer
omnes inimici mei, convertantur et erubescant
valde velociter
Ut autem poenitens facilius obtineat quod implorat,
captat benevolentiam. Primo a persona judicis,
per ejus potentiam, ubi dicit: Domine, ne in irâ tua
arguas me, et per ipsius misericordiam, ubi dicit: Salvum me fac propter misericordiam tuam.
Secundo
a re ipsa, quia infirmitatem habet in carne,
de qua dicit: Conturbata sunt ossa mea: et infirmitatem
habet in mente, de qua ait. Anima mea

turbata est valde. Tertio, ab opportunitate temporis,
unde ait: Quoniam non est in morte qui memor
sit tui: et ab opportunitate loci, ubi addit: In
inferno autem quis confitebitur tibi? Quarto, a propria
persona, propter interiorem devotionem, cum
ait: Laboravi in gemitu meo. Propter carnis mortificationem,
cum addit: Lavabo per singulas noctes
lectum meum, et lacrymis meis stratum meum rigabo.
Propter cordis turbationem, unde supponit: Turbatus est in ira oculus meus.
Propter separationem
malorum, unde: Discedite a me omnes qui operamini
iniquitatem. Et propter inimicorum dilectionem,
unde: Conturbentur omnes inimici mei,
convertantur et erubescant valde velociter. Item psalmus
incipit a timore, quoniam initium sapientiae

timor Domini [(Eccle. I)]
. Desinit autem in charitate,
quoniam finis praecepti charitas [(I Tim. I)]
. Ex timore
nanque; poenitens petit a Domino in principio
ne arguat illum in ira, neque corripiat illum
in furore. Ex charitate vero inimicis suis optat in
fine, ut erubescant, conturbentur, et convertantur.
Et hic est finis omnis consummationis, sicut in alio
psalmo legitur [(Psal. CXVIII)] , videlicet charitatis,
quod mandatum latum nimis, quoniam ad inimicos
extenditur, juxta quod Dominus praecepit: Diligite
inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos,
et orate pro persequentibus et calumniantibus vos [(Matth. V)]
.
Recte ergo timor incipit, et charitas
perficit; quia perfecta charitas foras mittit timorem
[(Joan. IV)] .
Incipit ergo a timore, et desinit in
amore. Incipit a tristitia, et desinit in laetitia. Dicit
ergo:
Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore
tuo corripias me. Ac si diceret: Tu es Deus
meus, judex meus, medicus meus, dux meus, defensor
meus, salvator meus. Quia tu es Deus meus,
ideo formido te dicens: Domine ne in furore tuo
arguas me. Quia tu es judex meus, supplico a te. Sana me Domine, quoniam conturbata sunt ossa
mea, et anima mea turbata est valde.
Quia tu es
dux meus, ideo desidero te sequi dicens: Convertere,
Domine. Quia tu es defensor meus, ideo
auxilium a te postulo, dicens: Eripe animam
meam. Quia tu es salvator meus, ideo salutem flagito,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.