PL 217, col. 989
Commentarium in VII psalmos poenitentiales (Auctor incertus (Innocentius III)),
idcirco clamo tremens et dolens: Domine, ne in furore
tuo corripias me, neque in ira tua arguas me.
Certe si cum omni tranquillitate me argueres in judicio,
non possem liberari; quia si innocentem me
ostenderem, pravum me esse comprobares, quanto
minus liberari valerem, si argueres me in ira tua?
Ergo ne intres in judicium cum servo tuo, quia non
justificabitur in conspectu tuo omnis vivens [(Psal.
CXLII)]
.
Sane irascitur Pater, irascitur Dominus, et irascitur
judex. Pater irascitur filio, ut illum corrigat et
emendet; dominus irascitur servo, ut illum puniat
et flagellet; judex irascitur reo, ut illum reprobet
et condemnet. Primam iram postulo adhiberi, secundam
postulo mitigari, tertiam postulo penitus
averti. De prima legitur: Iratus est, et misertus
est nobis [(Psal. LIX)] . Gravis est ira Dei, taliter non
irasci. Propter quod ait: Zelus meus recessit a te,
ultra jam non irascar tibi [(Ezech. XVI)] . De secunda
legitur: Mitigasti omnem iram tuam, avertisti ab ira
indignationis tuae [(Psal. LXXXIV)]
. Nam cum iratus
fueris, misericordiae recordaberis. De tertia scribitur:
Exarsit ignis ab ira tua, et ardebit usque ad
inferna deorsum [(Psal. LXXXVIII)] . Ergo averte iram
tuam a nobis, ut non in aeternum irascaris nobis.
Triplex est autem ira hominis, naturalis, venialis,
et criminalis. De prima dicitur: Irascimini, et nolite
peccare [(Psal. IV)]
. Hanc iram habe, si pii [ al.
piam] patris iram tibi adhiberi desideras. De secunda
legitur: Sol non occidat super iracundiam vestram
[(Ephes. IV)] .
Hanc iram tempera, si justam
iram Domini circa te desideras mitigari. De tertia
vero scribitur: Ira viri justitiam Dei non operatur [(Jac. I)]
.
Hanc iram prorsus evita, si severam judicis
iram a te desideras prorsus averti. Omnis enim qui irascitur fratri suo, reus erit judicio
[(Matth. V)]
. Ira,
inquit, illis secundum similitudinem serpentis,
et furor aspidis insanabilis [(Psal. LVII)]
. Hanc iram
et hunc furorem omnino declina, si furorem et iram
Domini desideras declinare. Dicas ergo:
Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum; sana
me, Domine, quoniam conturbata sunt omnia
ossa mea.
Et anima mea turbata est valde, et tu, Domine,
usquequo?
Redde singula singulis. Ne arguas me in ira, sed miserere mei, quoniam infirmus sum
corpore, unde conturbata sunt omnia ossa mea. Ne corripias me in
furore tuo, sed sana me, quoniam infirmus sum
mente,
unde anima mea turbata est valde. Magna quidem
est infirmitas corporis, quoniam turbata sunt omnia
ossa mea; sed major est infirmitas mentis, quoniam anima mea turbata est valde.
Illa enim est poena, de
qua dicit Apostolus: Vino modico utere propter frequentes
infirmitates tuas [(I Tim. V)]
. Haec autem es
culpa, de qua dicit Psalmista: Qui tribulant me inimici
mei [(Psal. XLI)]
, ipsi infirmati sunt et ceciderunt [(Psal. XXVI.)]
.
Ergo miserere mei, Domine, quoniam
infirmus sum. Non ut is, qui dicebat: Cum infirmor,