PL 217, col. 991

Commentarium in VII psalmos poenitentiales (Auctor incertus (Innocentius III)),

gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur [(II
Cor. XII; Joan. XI)]
. Ecce infirmabatur Apostolus
propter conservationem suae humilitatis. Veritas
quoque ait in Evangelio: Infirmitas haec non est ad
mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei
per eam. Et cum interrogaretur a discipulis suis: Rabbi, quis peccavit, hic an parentes ejus, ut caecus
nasceretur? Respondit: Neque hic peccavit, neque
parentes ejus, ut caecus nasceretur, sed ut manifestarentur
opera Dei in illo
[(Joan. IX)]
. Ecce infirmabatur
Lazarus, infirmabatur et caecus, propter ostentationem
divinae virtutis. Job quoque propter probationem
patientiae legitur infirmatus, qui sedens
in sterquilinio testa saniem radebat [(Job II)]
. Similiter
et Tobias [(cap. II)] , super cujus oculos ex nido

hirundinum calida stercora inciderunt, factus est
caecus. Hanc autem infirmitatem ideo Dominus
permisit evenire ei, ut posteris daretur exemplum
patientiae ipsius, sicut et sancti Job. Interdum autem
propter compassionem proximorum aliquis infirmatur.
Sicut Apostolus, qui dicebat: Quis infirmatur,
et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non
uror? [(II Cor. XI.)]
Ipse quoque Salvator vulneratus
est propter peccata nostra, attritus est propter scelera
nostra. Disciplina pacis nostrae super eum, et
livore ejus sanati sumus, et Dominus in infirmitate
voluit conterere eum. Propter has et multas alias
causas interdum absque peccati merito infligitur
infirmitas corporalis, etsi frequentius ex peccato.
Ergo sana me, Domine, tanquam pius et prudens

medicus; quia ego sum aegrotus; et tu medicus;
ego habeo infirmitatem, tu sanitatem; ego sum infirmus
per culpam, tu sana me per gratiam, quoniam
conturbata sunt omnia ossa mea, et anima mea
turbata est valde. Anima conturbata corpus conturbat,
Salomone testante: Spiritus tristis exsiccat
ossa [(Prov. XVII)]
. Propter quod alibi dicit: A voce
gemitus mei adhaeserunt ossa mea carni meae [(Psal.
CI)]
. Quin etiam ossa mea sicut in frixorio confrixa
sunt: quia per quae peccat homo, per haec et torquetur [(Psal. XI)]
.
Quandiu enim spina rationis pungit spiritum
ex peccato, et vermis conscientiae mordet animum
ex delicto, non solum anima frigitur et torquetur,
sed etiam corpus affligitur et turbatur. Unde

bonum est homini a peccato cessare, non solum
propter quietem aeternam, quam in futuro saeculo
praestolatur, verum etiam propter requiem temporalem,
quam in praesenti saeculo experitur; quia,
secundum Apostolum, pietas promissionem vitae
habet, quae nunc est et futurae. Potest et aliter hoc
intelligi, ut per ossa vires mentis intelligantur,
quantum ad spiritum, qui fortis est et promptus; et
per animam intelligatur sensualitas, quantum ad
carnem, quae est fragilis et infirma. Secundum quod
Dominus ait: Spiritus quidem promptus est, caro
autem infirma [(Matth. XXVI)]
. Licet enim spiritus sit
anima, distinguitur tamen inter spiritum et animam
aliquando, ut spiritus intelligatur pars superior, id
est mens, et anima inferior, id est sensualitas, juxta

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.