PL 22, col. 1173
Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In English: The Letters of St. Jerome 140
9.
Percutiente te eos, somnium erunt, mane quasi
herba transiens. Mane floruit et abiit, ad vesperam conteretur
atque siccabitur. Septuaginta: Quae pro nihilo
habentur, eorum anni erunt: Mane sicut herba transeat,
mane floreat et transeat, vespere decidat, induret, et
arescat. Juxta Hebraicum hic sensus est: Multum
conversioni nostrae contulit et saluti, 1057 quod
omnis vita mortalium, quasi somnium, ita veloci
morte contracta est: quae in similitudinem florum
atque foeni, eodem pene tempore siccatur atque deperit. Percutiente te,
inquit, eos, id est, homines; et
illo sermone completo: Stulte, hac nocte repetent
animam tuam a te: quae autem praeparasti cujus erunt [(Luc. 12. 20)]
?
Omnis humana conditio somnio comparabitur.
Sicut enim mane virens herba, et suis floribus
vernans, delectat oculos contemplantium, paulatimque
marcescens, amittit pulchritudinem, et in
foenum quod conterendum est, vertitur: ita omnis
species hominum vernat in parvulis, floret in juvenibus,
viget in perfectae aetatis viris: et repente dum
nescit, incanescit caput, rugatur facies, cutis prius
extenta contrahitur; et extremo fine, quod hic dicitur
vespere, id est, senectute, vix moveri potest:
ita ut non cognoscatur quis prior fuerit, sed pene in
alium commutetur. Quid loquimur de infantiae temporibus
usque ad extremam et decrepitam senectutem,
cum hoc et languor faciat, et inediae moeror, ut
vultus prius pulcherrimus feminarum, ad tantam
transeat foeditatem, ut amor in odia commutetur?
Super hac conditione mortalium et Isaias loquitur: Omnis caro foenum, et omnis gloria ejus quasi flos foeni.
Foenum aruit, flos decidit
[(Isai. 40. 6)]
. Juxta Septuaginta
quoque similiter explicandum est. Omne
quod in saeculo longum videtur, apud te, Deus, breve
est. Dies enim et anni quibus humana vita contracta
est, si comparentur aeternitati, reputabuntur pro
nihilo. Sicut enim herba mane crevit, floruit et siccatur,
ad vesperamque indurescit et deperit: ita erit
omnis hominum pulchritudo.
10.
Consumpti enim sumus in furore tuo, et in indignatione
tua conturbati sumus. Septuaginta: Quia defecimus
in ira tua, et in furore tuo turbati sumus. Pro
eo quod nos diximus, turbati sumus, Symmachus
et Aquila transtulerunt, acceleravimus. Brevitatem
autem vitae significat humanae. Quodque intulit: in
ira tua et in furore tuo, sententiae Dei ostendit perseverantiam,
cui omnes homines subjacemus, illi videlicet: 1058
Terra es et in terram ibis. Pulchre
autem, non ut in Septuaginta habetur, turbati sumus,
sed juxta Hebraicum, acceleravimus dicitur; ut quamvis
aetas hominum longa videatur, tamen comparatione
aeternitatis brevis sit. Quod et illustris Poeta
testatur, dicens:
Sed fugit interea, fugit irreparabile tempus.
[(Georgic. lib. 3.)]