PL 22, col. 196

Vita II S. Hieronymi (Auctor incertus), J. P. Migne

vita, jejunium. Nulla me potuit aliquando delectare,
nisi illa, quam manducantem nunquam vidi. Sed
postquam eam pro suae merito castitatis venerari,
colere ac suscipere coepi: omnes illico deseruere virtutes.
O invidia primum mordax tui, o Satanae calliditas
semper sancta persequens? Gratias autem ago Deo meo,
quod dignus sim quem mundus oderit. Maleficum
quidam me garriunt: titulum fidei servus agnosco. Magum
vocant et Judaei Dominum suum: seductor, et
Apostolus dictus est. Tentatio me non apprehendit nisi
humana. Quotam partem angustiarum perpessus sum
qui cruci milito? Infamiam falsi criminis importarunt:
sed scio per bonam famam et malam perveniri ad regna
coelorum. Plenitudinem itaque sapientiae et scientiae
adeptus, dedit ut abyssus vocem suam: et aquae
Hebraicae amaritudinis ad verbum ejus dulcoratae
sunt, et revelata sunt abscondita a saeculis et generationibus.
Cuncta enim volumina veteris Testamenti
prius de Graeco, postea vero veraciori editione de
Hebraico transtulit in Latinum. Eodemque fere omnia
spiritu revelante, cujus instructu sunt edita, diligenter
exposuit. Scripsit enim in Genesim librum unum,
absque subnotatis ad Damasum quaestionibus: cunctasque
Homilias Origenis in Pentateuchum e Graeco
sermone transtulit in Latinum. Regum vero, seu Paralipomenon
quaestiones, quae vocantur Hebraicae,
duobus libris prudenter explicavit, praeter illas tres
obscurissimas, quas scribens abundantius exposuerat.
Quarum prima est: Cur David cum Achis ad expugnandum
Saul ultroneus veniebat; Secunda, Cur
David moriens praecepit filio, ut Joab magistrum
militiae interficeret. Tertia est de Semei, qui David
fugienti maledictionis injurias irrogavit. Aliam quoque
propositam de eisdem libris explicavit quaestionem.
Quomodo scilicet Salomon et Achas in duodecim
annis filios genuerint. Porro Isaiam commentatus est
libris decem et octo. Jeremiam libris viginti. Ezechielem
libris quatuordecim. Danielem libris tribus. Et duodecim
Prophetas libris viginti. De quibus, ut nihil relinqueretur
dubium, nomina quoque eorum quemadmodum
intelligi debeant, Etymologiis propriis pulcherrimo
patefecit decore. In quosdam psalmos edidit
Tractatus luculentos, et in Ecclesiasten Commentarios,
atque in Canticum Canticorum duas ad Damasum
Homilias. Novum praeterea Testamentum Graecae
fidei reddidit. Ex quo Matthaeum et Marcum compendiosa
potius quam fastidiosa expositione studiosis
lectoribus explicavit. Sed et in Lucam Homilias viginti
novem ab Origene editas in Latinum vertit, et
plerasque Apostoli Epistolas, ac Joannis Apocalypsim
edisseruit. Postremo praecavens in futurum si quid
forte in novo Testamento vel veteri aliquando corrumpi
contingeret, qua cura debeat reformari, scribens
ad Lucinum insinuat, ut veterum, inquit, librorum
fides ex Hebraeis voluminibus examinanda est: ita novorum quoque Graeci sermonis normam desiderat.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.