PL 22, col. 199
Vita II S. Hieronymi (Auctor incertus), J. P. Migne
vir beatus Hieronymus non repudiat, legenda suscipimus:
reliqua vero omnia cum auctoritate sua dicimus
esse renuenda. Inter praeclara vero studiorum
suorum opuscula scripsit librum de Illustribus Viris,
a sanctis Apostolis usque ad suam aetatem imitatus
Tranquillum, Graecumque Apollonium, et post catalogum
plurimorum, se quoque in calce voluminis
quasi abortivum et minimum omnium Christianorum
posuit: ubi sibi necesse fuit usque ad quintum et
decimum annum Theodosii principis, si quae scripserat,
breviter annotare. Commemorans inter caetera,
quae passim supra notata sunt: quod scripserat altercationem
Luciferiani, et Orthodoxi. De locis librum
unum: de essentia Dei librum unum: Hebraicorum
nominum librum unum. Epistolarum ad diversos librum
unum. Ad Marcellam Epistolarum librum unum.
Ad Paulam, inquit, et Eustochium, quia quotidie
scribuntur, incertus. Quis nostrum tanta potest legere,
quanta scripsit iste vir beatus Hieronymus? Quis
hunc ardentem in Scripturis animum, et ferventem
in Dei servitio, non miretur; Quis eum non potius
angelum, quam hominem dixerit: dum nulli magis
congruit illud Propheticum: Labia sacerdotis custodiunt
scientiam, et legem requirunt ex ore ejus, quia
angelus Domini exercituum est? Certe si manens in
carne, secundum hominem ambulasset: ad tantum
culmen scientiae nullatenus pertigisset. Sed neque
cuperet dissolvi cum Paulo, nec cum Christo se
confideret inter angelos regnaturum. Verum quia de
mundo triumphaverat, quasi de laboris praemio jam
securus ad Heliodorum loquebatur: Crede mihi, nescio
quid plus lucis aspicio: libet sarcina corporis abjecta,
ad purum aetheris evolare fulgorem. Tanta demum lassitudine
fatigatus est, ut etiam in stratu suo jacens
funiculo, quem in trabem suspenderat, supinus manibus
apprehenso erigeretur. Ut videlicet officium
monasterii, prout poterat, exhiberet. Nihil tamen
minus sensus sinceritate vigebat ad rationem reddendam,
undecumque interrogatus fuisset. Nam et
beato Augustino Hipponensi Episcopo, suis eum quaestionibus
provocanti, verius abysso abyssum invocanti
plenissime satisfecit: et se velut emeritum
judicans, his eum verbis a sui provocatione deterret: Nos nostra habuimus tempora, et cucurrimus quantum
potuimus, nunc te currente et longa spatia transmeante,
nobis detur otium. Simulque, ut cum venia et honore
tuo dixerim, ne solus mihi de Poetis proposuisse aliquid
videaris, memento Daretis et Entelli, et vulgaris proverbii,
quod bos lassus fortiter pedem figat.
Ad quod
beatus Augustinus suppliciter respondens, ait: Cur
itaque conor contra contractum fluminis, et non pius
deprecor veniam? Obsecro, ut si te laesi, dimittas
mihi: et si bos ut tibi videris, lassus senectute forte
corporis, non vigore animi: tamen in area dominica
fructuoso labore desudans: ecce sum, si quid, perperam