PL 22, col. 356

Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: The Letters of St. Jerome 15.2 · The Letters of St. Jerome 15.3

quia pro facinoribus meis ad eam solitudinem
commigravi, quae Syriam juncto Barbariae fine
determinat; nec possum sanctum Domini tot interjacentibus
spatiis a Sanctimonia tua semper expetere:
ideo hic collegas tuos Aegyptios Confessores sequor;
et sub onerariis navibus parva navicula delitesco.
Non novi Vitalem, Meletium respuo, ignoro
Paulinum. Quicumque tecum non colligit, spargit:
hoc est, qui Christi non est, Antichristi est.
3.
Vis illata Hieronymo ut tres in Deo hypostases
confiteatur. --Nunc igitur proh dolor! post Nicaenam
fidem, post Alexandrinum juncto pariter Occidente
decretum, trium hypostaseon ab Arianorum
prole, Campensibus, novellum a me homine Romano
nomen exigitur. Qui, quaeso, ista Apostoli prodidere?
Quis novus magister gentium Paulus haec docuit? Interrogamus,
quid tres hypostases posse arbitrentur
intelligi: tres personas subsistentes aiunt. Respondemus
nos ita credere: non sufficit sensus, ipsum
nomen efflagitant; quia nescio quid veneni in syllabis 40
latet. Clamamus, si quis tres hypostases,
ut tria enhypostata, hoc est, tres subsistentes personas
non confitetur, anathema sit. Et quia vocabula non ediscimus,
haeretici judicamur. Si quis autem hypostasim, usian
intelligens, non in tribus personis unam hypostasim
dicit, alienus a Christo est: et sub hac
confessione vobiscum pariter cauterio Unionis
inurimur.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.