PL 22, col. 401
Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In English: The Letters of St. Jerome 22.12 · The Letters of St. Jerome 22.11 · The Letters of St. Jerome 22.13
quid de diabolo suspicetur: « Virtus ejus in lumbis, et
potestas 96 ejus in umbilico » [(Job. 4)] . Honeste
viri mulierisque genitalia immutatis sunt appellata
nominibus. Unde et de lumbis David super sedem ejus
promittitur esse sessurus. Et septuaginta quinque
animae introierunt in Aegyptum, quae exierunt de femore
Jacob. At postquam colluctante Domino, latitudo
femoris ejus emarcuit, a liberorum opere cessavit.
Et qui Pascha facturus est, accinctis mortificatisque
lumbis, facere praecipitur. Et ad Job dicit Deus: « Accinge
sicut vir lumbos tuos » [(Ibid. 38. 3)] : Et Joannes
zona pellicea cingitur et Apostoli jubentur accinctis
lumbis, Evangelii tenere lucernas. Ad Jerusalem vero,
quae respersa sanguine, in campo invenitur erroris, in
Ezechiele dicitur: « Non est praecisus umbilicus tuus » [(Ezech. 16. 4)] .
Omnis igitur adversus viros diaboli
virtus in lumbis est: omnis in umbilico contra feminas
fortitudo.
12.
Vis scire ita esse, ut dicimus? Accipe exempla:
Samson leone fortior et saxo durior, qui et unus et
nudus mille persecutus est armatos, in Dalilae mollescit
amplexibus. David secundum cor Domini electus,
et qui venturum Christum sanctum saepe ore
cantaverat, postquam deambulans super tectum domus
suae, Bethsabee captus est nuditate, adulterio
junxit homicidium. Ubi, et ILLUD BREVITER ATTENDE,
quod nullus sit, etiam in domo, tutus aspectus. Quapropter
ad Dominum poenitens loquitur: « Tibi soli
peccavi, et malum coram te feci » [(Psal. 50. 5)] . Rex
enim erat, alium non timebat. Salomon, per quem se
cecinit ipsa Sapientia, qui disputavit a cedro Libani
usque ad hyssopum, quae exit per parietem, recessit
a Domino, quia amator mulierum fuit. Et ne quis
sibi de sanguinis propinquitate confideret, illicito
Thamar sororis Amnon frater exarsit incendio.
13.
Pudet [ al. Piget ] dicere, quot quotidie Virgines
ruant, quantas de suo gremio mater perdat
Ecclesia, super quae sidera inimicus superbus ponat
thronum suum: quot petras excavet, et habitet coluber
in foraminibus earum. Videas plerasque viduas,
antequam nuptas, infelicem conscientiam mentita tantum
veste protegere. Quas nisi tumor uteri, et infantium
prodiderit vagitus, erecta cervice, et ludentibus
pedibus incedunt. Aliae vero sterilitatem 97
praebibunt, et necdum sati hominis homicidium
faciunt. Nonnullae cum se senserint concepisse de
scelere, abortii venena meditantur, et frequenter
etiam ipsae commortuae, trium criminum reae, ad