PL 22, col. 485

Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

labi. Denique ut multo inordinatius aliquid proferamus,
antiquiora repetenda sunt. In hac urbe,
imo in hoc tunc loco, et habitasse dicitur, et mortuus
esse Adam. Unde et locus in quo crucifixus est
Dominus noster, Calvaria appellatur, scilicet quod
ibi sit antiqui hominis calvaria condita, ut secundus
Adam, id est sanguis Christi de cruce stillans,
primi Adam et jacentis protoplasti peccata dilueret:
et tunc sermo ille Apostoli compleretur: « Excitare
qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te
Christus » [(Ephes. 5. 14)] . Quantos haec urbs Prophetas,
quantos emiserit sanctos viros, longum est
recensere. Totum mysterium nostrum, istius provinciae,
urbisque vernaculum est. In tribus nominibus
Trinitatis demonstrat fidem. Jebus, et Salem, et Jerusalem
appellatur. Primum nomen, calcata: secundum, pax:
tertium, visio pacis. Paulatim quippe
pervenimus ad finem, et post conculcationem ad pacis
visionem erigimur: ex qua pace Salomon, id
est, pacificus, in ea natus est, et factus est in pace
locus ejus [(Psal. 75)]
. Et in figura Christi, sub etymologia
urbis, Dominus dominantium, et Rex regum
nomen accepit. Quid referemus de David et tota
progenie ejus, quae in hac civitate regnavit? Quanto
Judaea caeteris provinciis, tanto haec urbs cuncta sublimior
est Judaea. Et (ut coactius disseramus) totius
provinciae gloria metropoli vindicatur: et quidquid in
membris laudis est, omne refertur ad caput.
4.
Jamdudum te cupientem in verba prorumpere,
ipsi litterarum apices sentiunt, et venientem contra
charta intelligit quaestionem. Respondebis quippe, et
dices, hoc olim fuisse, quando « dilexit Dominus
portas Sion super omnia tabernacula Jacob » [(Psal.
86)] : et fuerunt fundamenta ejus in montibus sanctis:
licet et haec possint altius interpretari. Postquam
vero consurgentis Domini vox illa pertonuit:
« Relinquetur vobis domus vestra deserta » [(Matth.
29. 39)] ; et flebiliter ruinam ejus prophetavit, 202
dicens: « Jerusalem, Jerusalem, quae occidis Prophetas,
et lapidas eos qui ad te missi sunt: quoties
volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat
pullos suos sub alis, et noluisti. Ecce dimittetur vobis
domus vestra deserta » [(Luc. 13. 34. 35)] : et
postquam velum templi scissum est, et circumdata
ab exercitu Jerusalem, et Dominico cruore violata,
tunc ab ea etiam Angelorum praesidia, et Christi
gratiam recessisse. Denique etiam Josephum, qui

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.