PL 22, col. 487
Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
eumdem ejusdemque libri locum. In
Apocalypsi quippe, de qua nunc testimonium protulisti,
ante decem circiter versiculos scribitur: « Surge
et metire Templum Dei, et altare, et adorantes in
eo. Atrium autem quod est foris templum, ejice foras,
et ne metiaris illud, quoniam datum est gentibus,
et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta
duobus » [(Apoc. 11. 1. 2)] . Si enim Apocalypsis
multo post passionem Domini scripta est a
Joanne, et in ea Jerusalem sancta civitas appellatur,
quomodo rursum spiritualiter Sodoma vocatur
et Aegyptus? Nec statim potes dicere, sanctam diei
Jerusalem coelestem, quae futura est, et Sodomam
quae corruit appellari, quia de futura dicitur, quod
bestia quae ascensura est de abysso, faciet adversus
duos prophetas bellum, et vincet illos et occidet, et
corpora eorum jacebunt in platea civitatis magnae.
De qua civitate et in fine ejusdem libri scribitur:
« Et civitas in quadro posita est, et longitudo ejus
et latitudo tanta est quanta et altitudo: et mensus
est civitatem de arundine aurea, per stadia duodecim
millia. Longitudo et latitudo et altitudo ejus
aequalia sunt. Et mensus est muros 204 ejus centum
quadraginta quatuor cubitorum mensura hominis,
quae est Angeli. Et erat structura muri ejus ex lapide
jaspide. Ipsa vero civitas ex auro mundo, » et
caetera. Ubi quadrum est, ibi nec longitudo, nec latitudo
appellari potest. Et quae est ista mensura, ut
tanta sit longitudo et latitudo, quanta altitudo ejus,
et muri de lapide jaspide, et tota civitas de
auro mundo, et fundamenta et plateae ejus de lapidibus
pretiosis, et duodecim portae fulgentes margaritis?
7.
Cum ergo haec non possint carnaliter accipi
(absurdum quippe est, per duodecim millia stadiorum
tantam civitatis longitudinem et latitudinem,
quantam et altitudinem praedicari) spiritualiter intelligenda
sunt singula: et civitas magna, quam
videlicet prius aedificavit Cain, et nominavit eam ex
vocabulo filii sui, hic mundus intelligendus est, quem
accusator fratrum suorum diabolus, et fratricida
periturus exstruxit vitiis, sceleribus condidit, iniquitate
complevit: quae spiritualiter appellatur Sodoma
et Aegyptus. De qua Sodoma scribitur: Restituetur
Sodoma in antiquum; quod scilicet ita restituendus
sit mundus, ut ante fuit. Neque enim possumus
credere rursum aedificandam Sodomam et
caeteras, Gomorram scilicet et Adamam et Seboim,
sed in perpetuos cineres relinquendas. Aegyptum
autem nunquam pro Jerusalem legimus, sed semper
pro hoc mundo. Et quia longum est de Scripturis