PL 22, col. 536

Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: The Letters of St. Jerome 52.10 · The Letters of St. Jerome 52.11 · The Letters of St. Jerome 52.0

suae pauper Dominus dedicarit, COGITEMUS crucem
ejus, et divitias lutum putabimus. Quid miramur,
quod Christus vocat iniquum mammona? [(Luc.
16.)] Quid suspicimus [ al. suscipimus ] et amamus,
quod Petrus se non habere, gloriose testatur? [(Act. 3)] .
Alioqui si tantum litteram sequimur, et in auro atque
divitiis simplex nos delectat historia, cum auro observemus
et caetera. Ducant Pontifices Christi, uxores
virgines: quamvis bonae mentis sit qui cicatricem
habuerit, et deformis est, privetur Sacerdotio: lepra
corporis, animae vitiis praeferatur. Crescamus et
multiplicemur, et repleamus terram: nec immolemus
agnum, nec mysticum Pascha celebremus, quia
haec absque Templo fieri lege prohibentur. Figamus
septimo mense tabernaculum, et solemne jejunium
buccina concrepemus. Quod si haec omnia spiritualibus
spiritualia comparantes, scientesque cum Paulo,
quod lex spiritualis est [(Rom. 7)] , et David verba cantantis
[al. cantantes ]: « Revela oculos meos, et considerabo
mirabilia de lege tua » [(Ps. 118. 18)] , sic intelligimus,
ut Dominus quoque noster intellexit, et
interpretatus est sabbatum: aut aurum repudiemus
cum caeteris superstitionibus Judaeorum: aut, si aurum
placet, placeant et Judaei, quos cum auro, aut
probare nobis necesse est, aut damnare.
11.
Convivia fugienda. --Convivia tibi vitanda sunt
saecularium, et maxime eorum, qui honoribus tument.
Turpe est ante fores Sacerdotis Christi crucifixi et
pauperis, et qui cibo quoque vescebatur alieno, lictores
Consulum, et milites excubare, judicemque provinciae
melius apud te prandere, quam in palatio.
Quod si obtenderis te facere haec, ut roges pro miseris
atque subjectis, JUDEX SAECULI plus deferet Clerico
continenti, quam diviti: et magis sanctitatem tuam
venerabitur, quam opes. Aut si talis est, qui non 266
audiat Clericos pro quibuslibet tribulatis, nisi inter
phialas [al. inter calices et phialas ], libenter carebo
hujuscemodi beneficio; et Christum rogabo pro judice,
qui magis et citius subvenire potest, quam
judex: « Melius enim est confidere in Domino, quam
confidere in homine. Melius est sperare in Domino,
quam sperare in principibus » [(Ps. 117. 8. 9)] . Nunquam
vinum redoleas, ne audias illud Philosophi:
Hoc non est osculum porrigere, sed vinum propinare.
Vinolentos Sacerdotes et Apostolus damnat, et
vetus lex prohibet [(Levit. 10)] . Qui altario deserviunt,
vinum, et siceram non bibant. Sicera Hebraeo sermone
omnis potio nuncupatur, quae inebriare potest;
sive illa quae frumento conficitur; sive pomorum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.