PL 22, col. 551

Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: The Letters of St. Jerome 54.4 · The Letters of St. Jerome 54.3 · The Letters of St. Jerome 54.5

notitia est. Honora patrem tuum; sed si te a vero
Patre non separat. TAMDIU SCITO sanguinis copulam,
quamdiu ille suum noverit Creatorem. Alioqui David
tibi protinus canet: « Audi filia, et vide, et inclina
aurem tuam, et obliviscere populum et domum patris
tui: et concupiscet rex decorem tuum, quoniam ipse
est Dominus tuus » [(Ps. 44. 11)] . Grande praemium
parentis obliti: Concupiscet rex decorem tuum. Quia
audisti, quia vidisti, quia inclinasti aurem tuam; et
populi tui, domusque patris tui oblita es, idcirco concupiscet
rex decorem tuum, et dicet tibi: Tota pulchra
es amica mea, et macula non est in te [(Cant. 4. 7)]
. Quid
pulchrius anima, quae Dei filia nuncupatur, et nullos
extrinsecus quaerit ornatus? [Mss. amplexus. ] Credit
in Christum, et hac ambitione ditata pergit ad sponsum:
eumdem habens Dominum, quem et virum.
4.
Nuptiarum angustiae. --Quid angustiarum habeant
nuptiae, didicisti in ipsis nuptiis: et quasi
coturnicum carnibus usque ad nauseam saturata es [(Num. 11)] :
amarissimam choleram tuae sensere fauces.
Egessisti acescentes et morbidos cibos: relevasti
aestuantem stomachum. Quid vis rursum ingerere,
quod tibi noxium fuit? Canis revertens ad vomitum, et
sus lota, ad volutabrum luti [(2. Petr. 2. 22)]
. Bruta
quoque animalia et vagae aves, in easdem pedicas retiaque
non incidunt. An vereris, ne proles Furiana
deficiat, et ex te parens tuus non habeat pusionem,
qui reptet in pectore, et cervicem ejus stercore 284
liniat? Quippe omnes habent filios, qui habuere
matrimonia; et quibus nati sunt liberi, suo generi
responderunt. Exhibuit Ciceronis filius patrem in eloquentia?
Cornelia vestra, pudicitiae simul et fecunditatis
exemplar, Graccos suos se genuisse laetata est?
RIDICULUM est sperare pro certo, quod multos et non
habere videas, et cum habuerint, perdidisse. Cui
dimittes tantas divitias? Christo, qui mori non potest.
Quem habebis haeredem? Ipsum, quem et Dominum.
Contristabitur pater, sed laetabitur Christus: lugebit
familia, sed Angeli gratulabuntur. Faciat pater quod
vult de substantia sua: NON ES EJUS, cui nata es, sed
cui renata: et qui te grandi pretio redemit, sanguine
suo.
5.
Cavendae nutrices et servi. --Cave nutrices,
et gerulas, et istiusmodi venenata animalia, quae de
corio tuo saturari ventrem suum cupiunt. Non suadent
quod tibi, sed quod sibi prosit. Et saepe illud
obganniunt:
Solane perpetua moerens carpere juventa?

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.