PL 23, col. 1310
De benedictionibus Jacob patriarchae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis))
supersedit. Ecclesia ex nationibus congregata. Quod
autem dicit, Fili mi, conversionem ad Christum
de ipso Juda facit, eo quod Christus sit universa
facturus. [ Quod autem dicitur, Non auferetur
sceptrum de Juda, et dux de femoribus ejus donec
veniat ille qui mittendus est; et ipse erit exspectatio
gentium, significat quod non deficerent principes de
tribu Juda usque ad tempus, quo natus est Christus,
qui missus a Patre exspectatio est gentium.] Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium,
pertingens usque ad Sidonem. Isachar asinus
fortis accubans inter terminos, vidit requiem quod
esset bona, et terram quod optima: et supposuit humerum
suum ad portandum, factusque est tributis serviens [(Gen. XLIX, 13)]
.
Quia supra Zabulon dixerat, quod
maris magni littora esset possessurus, Sidonem quoque
et reliquas Phoenices urbes contingeret, nunc
ad mediterraneam provinciam redit, et Isachar, qui
juxta Nephthalim pulcherrimam in Galilaea regionem
possessurus est, benedictione sua habitatorem facit.
Asinum autem osseum vel fortem vocat, et humerum
dicit supposuisse ad portandum; quia in labore
terrae et vehendis ad mare, quae in finibus suis
nascebantur, plurimum laboraret, regibus quoque
tributa comportans. Aiunt Hebraei per metaphoram
significari, quod Scripturas sanctas de die ac
nocte meditans studium suum dederit ad laborandum:
et idcirco ei omnes serviunt, quasi magistro
dona portantes. Dan judicabit populum suum, sicut
et alia tribus in Israel. Fiat Dan coluber in via, cerastes
in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor
ejus retro. Salutare tuum exspectabo, Domine [(Ibid.
16 et seqq.)]
. Samson judex in Israel de tribu Dan
fuit [(Jud. XIII, 2)] . Hoc ergo dicit: Nunc videns in
spiritu comam nutrire Samsonem Nazaraeum tuum,
caesisque hostibus triumphare, quod in similitudinem
colubri regulique obsidens vias nullum per terram
Israel transire permittat: sed etiam si quis
temerarius, virtute sua quasi velocitate equi confisus,
eam voluerit praedonis more populari, non effugere
valebit. Totum autem per metaphoram serpentis et
equitis loquitur. Videns ergo tam fortem Nazaraeum
tuum, quod ipse propter meretricem mortuus est,
et moriens nostros occidit inimicos [(Jud. XVI, 29)] ,
putavi, o Deus, ipsum esse Christum filium tuum:
verum quia mortuus est, et non resurrexit, et rursum
ductus est Israel in captivitatem, alius mihi
Salvator mundi, et mei generis praestolandus est,
ut veniat cui repositum est, et ipse exspectatio
gentium. Gad accinctus praeliabitur ante eum, et ipse
accingetur retrorsum [(Gen. XLIX, 19)]
. Significat,
quod Gad, Ruben, et dimidia tribus Manasse ad
filios, quos trans Jordanem in possessionem dimiserat,
post quatuordecim annos revertens, praelium
adversus eos gentium vicinarum grande repererit,
et victis hostibus fortiter dimicaverit. Lege Jesum