PL 23, col. 187
De virginitate B. Mariae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In English: The Perpetual Virginity of Blessed Mary 4
faciens dormierit cum ea, morte moriatur, quia humiliavit
uxorem proximi sui [(Deut. XXII, 25)]
. Et in alio
loco: Si autem fuerit adolescentula desponsata viro,
et invenerit homo eam in civitate, et dormierit cum ea,
educetis utrumque ad portas civitatis illius, et lapidabuntur
lapidibus, et morientur. Adolescentula quidem,
quia non proclamavit, cum esset in civitate: vir autem,
quia humiliavit uxorem proximi sui: et eradicabitis
malum [Al. malignum] ex vobismetipsis [(Ibid., 23,
24)]
. Necnon et alibi: Et quis ille homo, cui desponsata
est uxor, et non accepit [Al. accipiet] eam? Vadat
et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello,
et homo alius accipiat eam [(Deut. XX, 7)]
. Si cui autem
scrupulus commovetur, quare desponsata, et non
potius sine sponso, sive (ut Scriptura appellat) marito,
virgo conceperit, sciat triplicem fuisse rationem.
Primo, ut per genealogiam Joseph, cujus Maria
cognata erat, origo quoque Mariae monstraretur. 209
Secundo, ne juxta legem Moysi ut adultera
lapidaretur a populo. Tertio, ut ad Aegyptum fugiens
haberet solatium, custodis potius quam mariti. Quis
enim in tempore illo credidisset Virgini de sancto
eam Spiritu concepisse; venisse angelum Gabriel,
Dei detulisse mandatum; ac non magis quasi adulteram,
juxta exemplum Susannae, sententiae omnium
condemnassent, cum hodie, toto jam credente mundo,
argumententur Judaei, Isaia dicente, Ecce virgo
in utero concipiet, et pariet filium [(Isai. VII, 14)]
, in
Hebraeo juvenculam scriptum esse, non virginem, id
est, AALMA, non BETHULA? Adversus quos in alio loco
competentius disseremus. Denique excepto Joseph,
et Elisabeth, et ipsa Maria, paucisque admodum, si
quos ab his audisse possumus aestimare, omnes Jesum
filium aestimabant Joseph: intantum, ut etiam
Evangelistae opinionem vulgi exprimentes, quae
vera historiae lex est, patrem cum dixerint Salvatoris,
ut ibi, Et venit in spiritu in Templum (haud dubium
quin Simeon) et cum inducerent parentes ejus
puerum Jesum, ut facerent de illo secundum consuetudinem
legis [(Luc. II, 27)]
. Et alibi: Et erant pater
illius et mater admirantes super his quae dicebantur de
eo [(Ibid., 33)]
. Et rursum: Et ibant parentes ejus per
annum in Jerusalem in solemni die Paschae [(Ibid., 41)]
.
Ac deinde: Et completis diebus cum reverterentur,