PL 23, col. 205

De virginitate B. Mariae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: The Perpetual Virginity of Blessed Mary 21

seipsum. Et quamquam de virginitate praeceptum
Domini non habeat: quia ultra homines est; et quodammodo
impudentis erat, adversum naturam cogere,
alioque modo dicere, Volo vos esse, quod Angeli
sunt: unde et virgo majoris est mercedis,
dum id contemnit, quod si fecerit, non delinquit;
nihilominus in cohaerentibus infert: Consilium autem
do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut
sim fidelis. Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem
necessitatem; quia bonum est homini sic esse.
Quae est ista necessitas? Vae praegnantibus et nutrientibus
in illa die [(Matt. XXIV, 19, et Marc. XIII, 17)]
.
Ideo silva succrescit, ut postea recidatur. Ideo ager
seritur, ut metatur. Jam plenus est orbis, terra nos
non capit. Quotidie bella 230 nos secant, morbi
subtrahunt, naufragia absorbent, et nihilominus de

terminis litigamus? De hoc numero sunt illi, qui
Agnum sequuntur [(Apoc. II)] , qui vestimenta sua non
coinquinaverunt, virgines enim permanserunt. Observa
quid significet, coinquinaverunt. Ego non audeo
exponere, ne Helvidius calumnietur. Quod autem ais

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.