PL 23, col. 216
Adversus Jovinianum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In English: Against Jovinianus 1.5 · Against Jovinianus 1.0 · Against Jovinianus 1.1
cum Deo, et raptus in coelum est. Iste Noe,
qui, cum essent utique multi virgines propter aetatem,
solus cum filiis et uxoribus naufrago orbe servatus
est. Rursus post diluvium, quasi altero principio
generis humani, virorum et uxorum paria
junguntur, et ex integro generationis instauratur
benedictio: Crescite et multiplicamini et 243 replete
terram [(Gen. VIII, 17, et IX, 1)]
. » Insuper etiam comedendarum
carnium licentia relaxatur: Et omne
quod movetur, erit vobis in escam: sicut olera herbarum
dedi vobis universa [(Ibid., 9)]
. Currit ad Abraham,
Isaac, et Jacob, e quibus prior trigamus, secundus
monogamus, tertius quatuor uxorum est:
Liae, Rachel, Balae, et Zelphae; et asserit Abraham
ob fidei meritum, benedictionem in generatione filii
accepisse. Saram in typum Ecclesiae, cui defecerant
muliebria, maledictionem sterilitatis, partus benedictione
mutasse. Quod Rebecca ierit quasi Prophetes
interrogare Dominum, et audierit ab eo, Duae
gentes et duo populi in utero tuo sunt [(Gen. XXV, 23)]
.
Quod Jacob pro uxore servierit: et existimante Rachel,
viri esse dare liberos, ac dicente: Da mihi
filios: sin autem, moriar [(Gen. XXX, 1)]
; responderit: Numquid pro Deo ego sum, qui te conclusit
[(Ibid., 2)]
?
In tantum, inquit, sciebat fructus nuptiarum Domini
esse, non mariti. Quod Joseph vir sanctus atque
castissimus, et omnes patriarchae uxores habuerint,
quibus aequaliter per Moysen benedicat Deus. Judam
quoque proponit, et Thamar: et occisum
Onam perstringit a Domino, quia fratri invidens semen,
nuptiarum opera perdebat. Moysen proponit,
et Mariae lepram, quae fratri pro uxore detrahens,
illico Dei ultione percussa est. Laudat Samson, et
uxorium Nazaraeum miris effert praeconiis. Debboram
quoque replicat et Barach; quod absque virginitatis
bonis, Sisaram et Jabin et currus ferreos
debellarint. Jahel uxorem Haber Cynei adducit in
medium, et palo armatam praedicat manum. Inter
Jephte patrem et filiam virginem, quae immolata sit
Domino, dicit nullam fuisse distantiam; quin potius
fidem patris praefert ei, quae caesa sit lugens. Venit
ad Samuel alterum Nazaraeum Domini, qui ab infantia
nutritus in tabernaculo est, et vestitus EPHOD
BAD, quod interpretatur, vestibus lineis; dicitque
eum filios procreasse, nec sacerdotalem pudicitiam,
uxoris imminutam esse complexu. Booz cum sua
Ruth in area collocat, et Jesse, ac David 244 inde
producit. Ipsum quoque David ducentis praeputiis,
etiam cum vitae periculo, regis filiae quaesisse concubitus.