PL 23, col. 234

Adversus Jovinianum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: Against Jovinianus 1.15 · Against Jovinianus 1.14 · Against Jovinianus 1.16

non possunt. Simulque considera, quod quae
duos habuit viros, etiamsi anus sit, et decrepita, et
egens, Ecclesiae stipes non meretur accipere. Si autem
panis illi tollitur eleemosynae, quanto magis ille
panis qui de coelo descendit, quem qui indigne comederit,
reus erit violati corporis et sanguinis Christi!
15.
Multa compulsus est velle Paulus. --Quamquam
haec testimonia quae supra posui, in quibus
viduis conceditur, ut si velint, denuo nubant, quidam
interpretantur super his viduis, quas, amissis maritis,
sic invenerit fides Christi. Nec enim consequens
esset, ut Apostolus post baptisma viro mortuo, jubeat
alteri nubere, cum habentibus quoque uxores praeceperit,
ut sic sint, quasi non habentes, et ob hanc
causam non esse uxorum numerum definitum: quia

post baptisma Christi, etiam si tertia et quarta uxor
fuerit, quasi prima reputetur. Alioqui si post baptisma,
primo mortuo, accipitur secundus, quare non
secundo, et tertio, et quarto, et quinto mortuo,
accipiatur sextus, et reliqui? Potest enim accidere,
ut infelicitate quadam, vel judicio Dei succidentis
nuptias repetitas, adolescentula plures accipiat viros,
et anus primo marito in extrema aetate viduetur.
Primus Adam monogamus: secundus agamus. Qui
digamiam probant, exhibeant tertium Adam digamum,
quem sequantur. Verum fac ut concesserit
Paulus secunda matrimonia; eadem lege et tertia concedit,
et quarta, et quotiescumque vir moritur.
Multa compellitur Apostolus velle, quae non vult.
Circumcidit Timotheum, rasit ipse calvitium, nudipedalia

exercuit, comam nutrivit, et totondit in
Cenchris. Et certe castigaverat Galatas, Petrumque
reprehenderat, quod se propter observationes Judaicas
a gentibus separaret. Quomodo igitur in caeteris
Ecclesiae disciplinis Judaeis Judaeus, Ethnicis Ethnicus,
et omnibus omnia factus est, ut omnes lucrifaceret:
sic et digamiam 265 concessit incontinentibus,
nec nuptiarum numerum praefinivit, ut dum
vident sibi mulieres ita post mortem mariti secundum
concedi, ut tertius quartusque conceditur, erubescant
alterum accipere, ne trigamis et quadrigamis comparentur.
Ubi enim unus exceditur, nihil refert secundus,
an tertius sit, quia desinit esse monogamus. Omnia licent, sed non omnia expediunt
[(I Cor. VI, 12,
et X, 23)]
. Non damno digamos, immo nec trigamos,

et, si dici potest, octogamos: plus aliquid inferam,
etiam scortatorem recipio poenitentem. Quidquid
aequaliter licet, aequali lance pensandum est.
16.
Castitas semper praelata nuptiis. Non est bonus
duplex numerus. --Sed quoniam ad vetus nos trahit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.