PL 23, col. 26
Vita S. Pauli primi eremitae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In English: The Life of Paulus the First Hermit 12 · The Life of Paulus the First Hermit 13 · The Life of Paulus the First Hermit 11
olim te conservum meum mihi promiserat
Deus; sed quia jam dormitionis meae tempus advenit,
et quod semper cupiebam [ Ver. cupieram] dissolvi,
et esse cum Christo, peracto cursu superest mihi
corona justitiae: tu missus es a Domino, qui humo
corpusculum meum tegas, immo terrae terram reddas.
12.
Athanasius pallium dedit Antonio. Monasterium
Antonii a Saracenis occupatum. --His Antonius
auditis, flens et gemens, ne se desereret, atque
ut comitem talis itineris acciperet, precabatur. Et
[ Al. At] ille: Non debes, inquit, quaerere quae tua
sunt, sed quae aliena. Expedit tibi, sarcina carnis
abjecta, Agnum sequi. Sed et caeteris expedit fratribus,
ut tuo adhuc instituantur exemplo. Quamobrem,
quaeso, perge, nisi molestum est: et pallium
quod tibi Athanasius episcopus dedit, ad obvolvendum
corpusculum meum, defer. Hoc autem beatus
Paulus rogavit, non quod magnopere curaret, utrum
tectum putresceret cadaver, an nudum (quippe qui
tanto temporis spatio, contextis palmarum foliis vestiebatur),
sed ut a se recedenti moeror suae mortis
levaretur. Stupefactus ergo Antonius, quod de Athanasio
et pallio ejus audierat, quasi Christum in
Paulo videns, et in pectore ejus Deum venerans,
ultra respondere nihil ausus est: sed cum silentio
lacrymans, exosculatis ejus oculis manibusque, ad
monasterium quod postea a Saracenis occupatum
est, regrediebatur. Neque vero gressus sequebantur
animum. Sed quamvis corpus inane jejuniis, seniles
etiam anni fregerant, tamen animo vincebat
aetatem.
13.
Antonii humilitas. --Tandem fatigatus [ Ver.
defatigatus] et anhelus ad habitaculum suum confecto
itinere pervenit. Cui cum duo discipuli, qui
ei jam longaevo ministrare coeperant, occurrissent 11
dicentes: Ubi tamdiu moratus es, pater? Respondit:
Vae mihi peccatori, qui falsum Monachi nomen
fero. Vidi Eliam, vidi Joannem in deserto, et
vere vidi Paulum in paradiso. Et sic ore compresso,
et manu verberans pectus, ex cellula pallium protulit.
Rogantibusque discipulis, ut plenius quidnam
rei esset, exponeret, ait: Tempus tacendi, et tempus
loquendi [(Eccles. III, 7)]
.
14.
Pauli anima inter angelorum choros. --Tunc
egressus foras, et ne modicum quidem cibi sumens,
per viam qua venerat, regressus est [ Ver. regrediebatur],
illum sitiens, illum videre desiderans, illum
oculis ac tota mente complectens. Timebat enim, quod
et evenit, ne se absente, Christo debitum spiritum