PL 23, col. 374

Contra Joannem Hierosolymitanum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: To Pammachius against John of Jerusalem 23 · To Pammachius against John of Jerusalem 24

te rursum, lector, admonitum volo, ut cum timore et
judicio Dei me scias loqui, et te audire debere. Neque
enim tantae stultitiae sum, ut si in expositione
illius fides mera est; et perfidiae nulla suspicio,
quaeram accusandi occasionem: et 429 dum volo
alium notare culpae, ipse noter calumniae. Lege ergo
de resurrectione carnis quae subdita sunt; et cum
legeris, et placuerint (scio enim placitura ignorantibus),
suspende judicium, exspecta paulisper, usque
ad finem responsionis nostrae cohibe sententiam: et
si tibi postea placuerint, tunc nos calumniae denotabis.
« Passionem quoque ejus in cruce et mortem ac
sepulturam, quae universa servavit, ac resurrectionem
veritate, et non putative confitemur: qui [(Colos.
XVIII)] et primogenitus ex mortuis, primitias massae

corporum nostrorum, quas in sepulcro positas suscitavit,
pervexit ad coelum, spem nobis resurrectionis
in resurrectione proprii corporis tribuens:
unde et omnes sic speramus resurgere ex mortuis,
sicut ille resurrexit. Non in aliis quibusdam peregrinis
et in alienis corporibus, quae assumuntur in
phantasmate: sed sicut ipse in illo corpore, quod
apud nos in sancto sepulcro conditum resurrexit:
ita et nos in ipsis corporibus, quibus nunc circumdamur,
et in quibus nunc sepelimur, eadem ratione
et visione speramus resurgere. Quae enim juxta
Apostolum seminantur in corruptione, surgent in
incorruptione: quae seminantur in ignobilitate, surgent
in gloria. Seminatur corpus animale, surget corpus
spirituale [(I Cor. XV, 42)]
: de quibus et Salvator

docens locutus est: Qui enim digni fuerint saeculo
illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent neque
nubentur: neque enim ultra mori poterunt: sed erunt
sicut Angeli Dei: cum sint filii resurrectionis [(Luc.
XX, 35, 36)]
.
24.
Rursum in alia parte Epistolae, hoc est, in
fine suorum tractatuum, ut auribus illuderet nescientium,
strepitum resurrectionis ac pompam hac verborum
ambiguitate libravit: « Sed neque de secundo
glorioso adventu Domini nostri Jesu Christi intermisimus,
qui venturus est in gloria sua judicare
vivos et mortuos: ipse enim suscitabit omnes mortuos,
et ante suum tribunal 430 esse faciet: et
unicuique reddet secundum quod egit per corpus,
sive bonum sive malum; scilicet aut coronandus in

corpore, quod caste egit, et juste; aut condemnandus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.