PL 23, col. 389
Contra Joannem Hierosolymitanum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In English: To Pammachius against John of Jerusalem 36 · To Pammachius against John of Jerusalem 37
Et quomodo peribit, quae in Christo renata est?
Quia scriptum est, ait: Caro et sanguis regnum Dei
non possidebunt [(II Cor. XV)]
. Attende, obsecro te,
quod dicitur, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt.
Numquid non resurgent? Absit; sed non possidebunt.
Quare non possidebunt? Quia sequitur, neque corruptio incorruptionem possidebit.
Tamdiu
ergo regnum Dei non possidebunt, quamdiu caro
tantum sanguisque permanserint. Cum autem corruptivum
induerit incorruptionem, et mortale induerit
immortalitatem [(I Cor. XV, 53)] , et lutum carnis in
testam fuerit excoctum, quae prius gravi pondere
premebatur in terram, acceptis spiritus pennis et
immutationis, non abolitionis, nova gloria volabit
ad coelum; et tunc implebitur illud quod scriptum
est: Absorpta est mors in victoria. Ubi est, mors, contentio
tua? ubi est, mors, aculeus tuus [(Ose. XIII, 14;
et I Cor. XV, 55)]
?
37.
Joannis Epist. ad Theophil. Caesaria Metropolis
Palaestinae: totius Orientis Antiochia. Isidorus Presbyter. --Praepostero
ordine de animarum statu et
carnis resurrectione respondimus: omissisque principiis
Epistolae, tota nobis contra egregios tractatus
ejus fuit disputatio. Maluimus enim de Dei rebus,
quam de nostris injuriis dicere. Si peccaverit homo
in hominem, rogabunt pro eo ad Dominum. Si autem
in Deum peccaverit, quis orabit pro eo [(I Reg. II, 25)]
?
Nunc e diverso 447 super omnia nostros adversarios
immortali odio persequimur: blasphemantibus
Deum, clementem porrigimus manum. Scribit
ad Theophilum episcopum apologiam, cujus istud
exordium est: « Tu quidem ut homo Dei, et apostolica
ornatus gratia, curam omnium Ecclesiarum,
maxime ejus quae in Jerosolymis est, sustines, cum
ipse plurimis sollicitudinibus Ecclesiae Dei, quae sub
te est, distringaris. » Laudat faciem, ad personam
principum trahit. Tu qui regulas quaeris Ecclesiasticas,
et Nicaeni concilii canonibus uteris, et alienos
clericos, et cum suis episcopis commorantes tibi
niteris usurpare, responde mihi, ad Alexandrinum
episcopum Palaestina quid pertinet? Ni fallor, hoc ibi
decernitur, ut Palaestinae metropolis Caesaria sit, et
totius Orientis Antiochia. Aut igitur ad Caesariensem
episcopum referre debueras, cui, spreta communione
tua, communicare nos noveras; aut si procul expetendum
judicium erat, Antiochiam potius litterae
dirigendae. Sed novi cur Caesariam, cur Antiochiam
nolueris mittere. Sciebas quid fugeres, quid vitares.
Maluisti occupatis auribus molestiam facere, quam
debitum Metropolitano tuo honorem reddere. Nec
hoc dico, quod praeter amicitias, quae suspicionem