PL 23, col. 396

Contra Joannem Hierosolymitanum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: Jerome's Apology for Himself Against the Books of Rufinus 2.1 · Jerome's Apology for Himself Against the Books of Rufinus 2.4 · To Pammachius against John of Jerusalem 44

quam esse secum de Origenis dogmatibus locutum,
et sub jurisjurandi testificatione confirmat, dicens:
« Ne suspicionem quidem, sicut Deus testis est, perversae
in nos fidei se habere monstravit. » Nolo respondere
et arguere acriter, ne perjurii episcopum
convincere videar. Praesto sunt plures epistolae Epiphanii:
una ad ipsum, aliae ad episcopos Palestinos,
et nuper ad Romanae urbis pontificem: in quibus
dicit se eum coram multis, de dogmatibus arguentem
non meruisse responsum, totumque nostrae parvitatis
testis est monasterium.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.