PL 23, col. 476

Apologia adversus libros Rufini (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: Jerome's Apology for Himself Against the Books of Rufinus 3.25 · Jerome's Apology for Himself Against the Books of Rufinus 3.24 · Jerome's Apology for Himself Against the Books of Rufinus 3.26

Dei providentiae, ut missi ad aliud, contra nascentem
haeresim dimicarent; et in morem Joseph, famem
futuram, fidei ardore sublevarent.
25.
De falsa epist. ad Afros. Ex Graecis Latina
Rufinus emendaverat. --Quo non erumpat semel
effrenata audacia? Alienum crimen sibi objecit, ut
nos finxisse videamur. Quod absque nomine dictum
est, in se dictum refert, et purgans externa peccata,
tantum de sua securus est innocentia. Jurat enim
se epistolam non scripsisse ad Afros sub nomine
meo, in qua confitear inductum me a Judaeis, mendacia
transtulisse; et mittit libros eadem omnia continentes,
quae nescisse se jurat. Et miror quomodo
prudentia ejus cum alterius nequitia convenerit, ut
quod alius in Africa mentitus est, hic concorditer

verum diceret, stylique ejus elegantiam, nescio quis
imperitus posset imitari. Tibi soli licet haereticorum 555
venena transferre; et de calice Babylonis,
cunctis gentibus propinare. Tu Latinas Scripturas
de Graeco emendabis; et aliud Ecclesiis trades legendum,
quam quod semel ab Apostolis susceperunt;
mihi non licebit post Septuaginta editionem, quam
diligentissime emendatam, ante annos plurimos meae
linguae hominibus dedi, ad confutandos Judaeos, etiam
ipsa exemplaria vertere, quae ipsi verissima confitentur,
ut si quando adversum eos Christianis disputatio
est, non habeant subterfugiendi diverticula,
sed suomet potissimum mucrone feriantur? Plenius
super hoc et in multis aliis locis, et in fine secundi
libri, ubi accusationi tuae respondi, scripsisse me

memini; et popularitatem tuam, qua mihi invidiam
apud simplices et imperitos niteris concitare, perspicua
ratione compescui, illucque lectorem transmittendum
puto.
26.
Martyr et Apostolus vocatus Rufinus a suis. --Hoc
intactum praeteriri non patiar, ne doleas falsatorem
schedularum tuarum, confessoris apud me
gloriam possidere, cum tu ejusdem criminis reus,
post Alexandrinum exsilium et tenebrosos carceres,
a cunctis Origenis sectatoribus martyr et apostolus
nomineris. Super excusatione imperitiae tuae, jam
tibi respondi. Sed quia eadem repetis, et quasi superioris
tuae defensionis oblitus, rursum admones, ut
sciamus te per triginta annos Graecis voluminibus
devoratis, Latina nescire: paulisper attende, me non

pauca in te verba reprehendere, alioquin omnis tibi
Scriptura delenda est; sed voluisse ostendere discipulis
tuis, quos magno studio nihil scire docuisti, ut

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.