PL 23, col. 579

Dialogus contra Pelagianos (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

me nihil potestis facere [(Joan. I, 55)]
. Sicut rami et
flagella vitium illico contabescunt, cum fuerint a
matrice praecisa, ita omnis hominum fortitudo marcessit
et deperit, si a Dei auxilio deseratur. Nemo,
inquit, potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me,
traxerit eum [(Joan. VI, 44)]
. Quando dicit, nemo potest
venire ad me, frangit superbientem arbitrii libertatem:
quod etiam si velit ad Christum pergere,
nisi fiat illud quod sequitur: nisi Pater meus coelestis
traxerit eum, nequicquam cupiat, et frustra nitatur.
Simul et hoc animadvertendum, quod qui trahitur,
non sponte currit, sed aut retrectans et tardus, aut
invitus adducitur.
10.
Ex adductis locis arguit. --Qui non potest
suis viribus et labore venire ad Jesum, quomodo

potest omnia simul peccata vitare? Et vitare in perpetuum,
et Dei sibi potentiae nomen assumere? Si
enim ille ἀναμάρτητος, et ego ἀναμάρτητος, quae inter
me et Deum erit distantia? Unum adhuc ponam
testimonium, ne tibi et auditoribus fastidium faciam.
Assuero quem Septuaginta interpretes Ἀρταξέρξην [Al.
Artaxersen] vocant, somnus aufertur ab oculis, ut
Commentarios in se fidelium replicans ministrorum,
inveniat Mardochaeum, cujus indicio de insidiis liberatus
est; ut et Esther commendabilior fieret (Esther
VI), et cunctus populus Judaeorum 793 imminentem
vitaret necem. Certe rex potentissimus, qui ab
India usque ab Septentrionem et Aethiopiam, cunctum
possidebat Orientem, post largissimas epulas et cibos
toto orbe quaesitos dormire cupiebat, et somno requiescere,

ac liberum arbitrium implere dormiendi,
nisi Dominus provisor bonorum omnium impedisset
naturae ordinem, ut contra naturam, tyranni crudelitas
vinceretur. Longum est si voluero cuncta sanctarum
Scripturarum exempla proferre. Totus sermo
Sanctorum ad Deum oratio est: tota oratio et deprecatio
extorquet clementiam Creatoris, ut qui nostris viribus
et studio salvari non possumus, illius misericordia
conservemur. Ubi autem misericordia et gratia
est, liberum ex parte cessat arbitrium, quod in eo
tantum est, ut velimus atque cupiamus, et placitis
tribuamus assensum. Jam in Domini potestate est, ut
id quod cupimus, quod laboramus, ac nitimur, illius
ope et auxilio implere valeamus.
11.
Corporis sanitas animae sanitati comparatur.--

C. Ego simpliciter dixeram, non in singulis operibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.