PL 23, col. 59
Vita Malchi monachi captivi (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In English: The Life of Malchus, the Captive Monk 9 · The Life of Malchus, the Captive Monk 10
qui cum videret illum moras facere, suspicatus est
duos uni resistere. Sed et iram differre non valens,
sicut tenebat gladium ad speluncam 48 venit; et
clamore rabido servi increpans socordiam, prius
a fera tenetur, quam ad nostras latebras perveniret.
Quis hoc umquam crederet, ut ante os nostrum, bestia
pro nobis dimicaret? Sublato autem illo metu,
similis ante oculos nostros versabatur interitus; nisi
quod potius erat rabiem leonis, quam iram hominis
sustinere. Pavemus intrinsecus; et ne movere quidem
nos ausi, praestolabamur eventum rei, inter tanta
pericula, pudicitiae tantum conscientia pro muro
septi. Leaena insidias cavens, et visam esse se sentiens,
apprehensum mordicus catulum matutina
effert, nobisque cedit hospitium. Neque tamen satis
creduli, statim erumpimus: sed exspectantes diu,
et egredi cogitantes, illius nobis figurabamus occursum.
10.
Periculo liberatus ad monachos redit. -- Sublato