PL 23, col. 591
Fragmenta (Theodorus Mopsuestenus), J. P. Migne
vultus tui comedes panem tuum, donec revertaris
in terram [(Gen. III, 14 seqq.)] . Hoc autem per haec
omnia comminatus est, quod aerumnosam vitam habiturus
esset, cum labore deinceps fructus de terra sumpturus,
quibus aleretur atque subsisteret, nequaquam
habens, ut pridem, tantam propositam largitatem,
quanta ex paridisi copia fruebatur. Non enim operari
terram pro supplicio dedit Deus, quasi ex immortali
natura in mortalitatem homines transferens, 808 quandoquidem et paradisum ei, ut operaretur et custodiret,
indixit. Pro tanta vero pristina largitate et voluptate
paradisi, aerumnosam ejus fore sustentationem
de terrae fructibus comminatur. Nam prorsus
ut mortalis
factus, et tunc paradisi fructibus indigebat, sicut
tunc terrae fructus inquirit, et pro supplicio pristinis
fraudatus deliciis, hac aerumnosissima laboriosissimaque
conversatione mulctatur. Unde ad postremum consequenter
adjecit: Quia terra es, et reverteris in terram [(Genes. III)] ,
hinc etiam mortalitatem naturae significans.
Non enim immortali et nunc primum incipienti
sententiam mortis excipere, sicut sapientissimi defensores
peccati originalis, immo potius patres peccati
mirabiles, asseverant, vocabulum huic terrae composuit;
sed ut ab exordio naturaliter effecto mortali appellationem
hanc congruere judicavit divina Scriptura,
hoc de hominibus vocabulum ad ostensionem corruptibilis
et resolubilis eorum naturae saepius assumens.
Nam, Recordatus est, inquit, quia pulvis sumus:
homo, sicut fenum dies ejus, et sicut flos agri, ita
florebit, quia spiritus pertransivit in eo, et non erit
amplius locus ejus [(Psal. CII, 14)] . Vult autem dicere
quod corruptibiles et resolubiles omnes sumus in modum
feni parumper florentis pereuntisque post paululum.
Nam ad breve quidem tempus vitam ducimus;
ad non existendum vero deinceps omnimodo pervenimus.
Sic et Abraham, Ego sum, inquit, terra et cinis, pro eo ac si diceret: Non sum dignus cum
tanto
Deo colloqui, homo factus e terra, et omnimodis hoc
futurus. Magis ergo dicere debuit: Quia terra eris, et
in terram reverteris: siquidem nunc primum fieret
natura mortalis. »
II. Ex secundo codice, libro tertio, ante quatuor folia finis libri.
« 809 Sed nihil horum prospicere potuit mirabilis