PL 23, col. 596

Fragmenta (Theodorus Mopsuestenus), J. P. Migne

vero hic quidem secundum substantiam filius existit
et dominus, hic autem secundum essentiam nec filius
nec dominus approbatur, conjunctione vero quae ei
facta cum illo est, hisdem participasse cognoscitur, idcirco
unum filium et dominum dicimus, principaliter
quidem intelligentes eum filium et dominum, qui secundum
substantiam utrumque vere esse creditur et vocatur:
complectentes autem cogitatione et illum qui
inseparabiliter ei conjungitur, et per ineffabilem cum
eo copulam filii et domini particeps aestimatur. Itaque
sicubi filium hunc qui sumptus est, divina Scriptura
commemorat, 814 relatione suscipientis juxta unitatem
dicimus eum filium nuncupari. Cum enim dicit,
de filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum
carnem [(Rom. I, 3)] , nondum Verbum dicat,

sed formam servi susceptam. Non enim Deus est secundum
carnem, nec Deus ex semine David factus est,
quem filium beatus Paulus evidenter appellat. Intelligimus
autem eum filium, non quod per se dicatur filius,
sed quod illa conjunctione quam habet cum eo qui vere
est filius, taliter nuncupetur. Misertus est creator
perditae creaturae, et sine commixtione format infantem,
perducit ad oetatem virilem, incrementorum quidem
processu naturae similitudinem pro modo credulitatis
insinuans, occulte vero eidem copulatus existens:
non aberat cum formaretur, non dividebatur cum nasceretur,
loquenti conjunctus et praesens, in ejus actibus
perseverans, atque ibi suam connexionem sine peccato
custodiens. »
VI. Ex libro quinto Commenti de creatura.

« Nec igitur mortem non sponte et praeter judicium
suum intulit hominibus, neque peccato aditum ad nullam
utilitatem dedit, nec enim hoc fieri nolens, non poterat:
sed quoniam sciebat utile esse nobis, magis autem
omnibus rationabilibus, prius quidem malorum, et deteriorum
fieri aditum, postea autem deleri quidem haec,
introduci autem meliora: ideo in duos status divisit
Deus creaturam praesentem et futuram: in illo quidem
ad immortalitatem, et immutabilitatem omnia ducturus,
in praesenti vero creaturam in mortem et mutabilitatem
interim dimittens: nam siquidem statim ab initio immortales
nos fecerit et immutabiles, nullam differentiam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.