PL 23, col. 599

De viris illustribus (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: Jerome. Lives of Illustrious Men 5 · Jerome. Lives of Illustrious Men 4 · Jerome. Lives of Illustrious Men 6

libri uteretur iste, siquidem variis temporibus plures litteratos viros invenit, quorum opera magis ac magis
recognitus atque illustratus, modo seorsim, modo cum aliis operibus in lucem produceretur. Insigniores ex
iis sunt Erasmus, Victorius, Gravius, Suffridus Petri, Joannes a Fuchte, Aubertus Miraeus, Ernestus Tentzellius,
Salomon Cyprianus, Martianaeus, atque omnium novissime Albertus Fabricius, qui satis accuratae
suae recensioni aliorum quoque editorum scholia atque annotationes adtexuit. Verum nulla est opera insignior
illa, quam Sophronius quidam impendit qui totum hunc librum Graece refudit: de quo homine et
versione ipsa cum multa in utramque partem disserant eruditi, nonnihil nobis dicendum est. Erasmus, cui
omnium primo vetustum, ut ipse ait, atque emendatum Sophronianae versionis exemplar nancisci contigit,
quique eum secuti sunt editores plerique, non alium ab eo Sophronio esse persuasum habent, quem Hieronymus
noster c. 134 hujusmet Catalogi laudat, utpote suorum aliquot opusculorum de Latino in Graecum
eleganti sermone interpretem. Horum sententia ipsa primum libri inscriptione nititur, deinde praeconcepta
ex Hieronymi testimonio doctorum opinione hominum confirmatur. Contra alii pro nupero scriptore habent,
qui Sophronii ejus, Hieronymi familiaris personam mentiatur, nec defuit quidam caetera doctus atque eruditus
(Vossium dico) qui Erasmum ipsum hanc supposuisse suspicatus sit, certe ab ejus aevi Graeculo nebulone
aliquo profectam contenderit. Ex eo autem argumentantur, quod multis in locis nec Graeca sit, nec
Hieronymi mentem exprimat, sed ex corrupto Latino exemplari expressa videatur. Deinde quod in nullo
umquam veteri libro manuscripto illam reperire sit in bibliothecis, quas hujusmodi litterarum studiosi hactenus
excusserint. Inter adeo dissitas opiniones media, quam prudentiores viri Bosius, Huetius, aliique
probant, longe est etiam verosimilior: dico, Sophronium quidem illum Hieronymi amicum, cui vulgo tribuitur,
neutiquam ejus auctorem esse, ut autem ab Erasmo aut ab ejus aevi impostore aliquo conficta sit,
minime credi posse. Primum suadet stylus ipse, qui sequiorem Graecitatem redolere non immerito visus
est: errores quoque et falsae lectiones, quae licet non innumerae, ut Vossius exaggerat, ejus tamen generis
sunt, ut ex recentiore Latino exemplari adornatam translationem persuadeant, quando sensim inducta barbarie,
scribarum oscitantia, aut criticorum temeritas bonos libros pervaserat. Maxime vero interpolationes
de Apostolis, aut aliis antiquis Patribus, qui nihil omnino scripserunt, neque ab Hieronymo inter Ecclesiasticos
scriptores relati fuerant, ingenium utique sapiunt hominis a Sophronii fide ac nobilitate alienissimum.
Alterum facile evincunt scriptorum testimonia, qui nedum uno aut altero, sed multis ante Erasmum saeculis
floruere. Suidas multis in locis versionem hanc laudat, ac totidem verbis describit in Basilio, Caesario, Gregorio,
Damaso, Epiphanio, Eusebio Pamphili, Justino, Justo Tiberiensi, Josepho, Methodio, Origene,
Polycarpo, Philone. At, inquies, incertae auctor aetatis est ipse Suidas, et qui XII saeculo vixisse videatur,
quandoquidem ex Michael Psello, qui sub Alexio Comneno floruit, loca quaedam ab illo adducuntur. Ita
sane, sed ex aliquot vocibus, quas posterior manus adjecerit, de ejus aetate non esse judicandum nemo inficietur,
utque difficile dictu sit, quo tandem anno auctor vixerit, vetustiorem tamen esse quam vulgo creditur,
doctis viris probatum est. Nec tamen unum hoc testimonium urgeo. Est aliud luculentissimum. Photius,
qui certe ante annum 850 Bibliothecam suam emisit, hanc ipsam Graecam interpretationem legit, et plurium
ex ea versuum laciniam derivavit, Ut rei veritas constet, confer ad Hieronymi caput 61, de Hippolyto Sophronium
Graece vertentem cum his Photii cod. 121: Λέγεται δὲ καὶ οὗτος (Ἱππόλυτος) προσομιλεῖν τῷ λαῷ κατὰ
μίμησιν Ὠριγένους, οὗ καὶ συνήθης καὶ ἐράστης τῶν λόγων ὑπῆρχεν, ὡς καὶ προτρέψασθαι αὐτὸν τὴν θείαν ὑπομνηματίσαι
γραφὴν, ἐγκαταστήσας αὐτῷ καὶ ὑπογραφέας ἑπτὰ ταχυγράφους καὶ ἑτέρους τοσούτους γράφοντας εἰς κάλλος,
ὧν ἦν καὶ τῆς δαπάνης αὐτὸς χορηγός· καὶ ταῦτα ὑπηρετούμενος αὐτῷ, ἀπαιτεῖν αὐτὸν ἀπαραιτήτως τὸ ἔργον, ἐξ
οὗ καὶ ἐργοδιώκτην ἐν μίᾳ τῶν ἐπιστολῶν παρὰ Ὠριγένους κληθῆναι. Quod si apparet manifesto haec ex illo describi,
atque adeo Photium praecesserat versio isthaec, jam non modo nuperum opus non est, sed saeculo ut
tardius octavo ineunti debeat adscribi. Utrum vero Auctor ipse Sophronius de nomine appellaretur, an sub
veteris Hieronymiani interpretis persona lateat, curiosius exquirere, non esse operae pretium puto: tametsi
unus atque alter Sophronius per id temporis vixerint, qui id sibi negotii dare potuisse commode videantur.
5.
Jam vero quo tempore librum hunc S. Doctor emiserit, dicendum est. Ipse autem capite ultimo de se
loquens, notat his verbis, usque in praesentem annum, id est, Theodosii principis decimum quartum haec scripsi.
Concurrere illum cum anno a Christo nato 392 non est qui dubitet; malim vero ejus anni posteriorem
partem intelligi, ut caetera rectius aptentur. Colligere hoc est ex testimonio libri contra Jovinianum supra
laudati, cujus quidem mentionem in Catalogo non Hieronymus fecit, qui illum nondum adornaverat, sed
nonnemo studiosus qui posteriores etiam alios Commentarios memorat, contra Auctoris mentem, et veterum
exemplariorum fidem. Rursus ex Praefatione Commentariorum in Jonam, ubi seriem suarum elucubrationum
per triennium ab expositione quinque Prophetarum S. Doctor enumerat, et ut hoc quoque adjiciam,
ex secundo contra Rufinum libro, ubi ante annos ferme decem hunc Catalogum se testatur texisse.
6.
Denique quid nos operae post tantorum hominum solertiam ad hujus libri editionem novam contulerimus,
paucis accipe. Primo Graecam versionem, quam Editor Benedictinus malo utique consilio omiserat,
quamque haud dubium est identidem Hieronymianae lectioni suppetias ferre, continuo apposuimus, iis tantum
exceptis decem Nominibus quae ex paraphrastis, seu potius glossatoris manu profecta ad archetypum
S. Patris non referuntur, et nos tamquam vernilem sobolem ad calcem rejecimus. Deinde, quod satis laudabili

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.