PL 23, col. 629
De viris illustribus (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In English: Jerome. Lives of Illustrious Men 12 · Jerome. Lives of Illustrious Men 13 · Jerome. Lives of Illustrious Men 11
habeant, et Quod omnis insipiens servus sit, et
de Vita nostrorum liber unus, de quo supra diximus,
id est, de Apostolicis viris, quem et inscripsit περὶ Βίου
θεωρητικοῦ ἱκετῶν, quod videlicet coelestia contemplentur,
et semper Deum orent. Et sub aliis indicibus,
de Agricultura duo, de Ebrietate duo. Sunt
et alia ejus monumenta ingenii, quae in nostras
manus non pervenerunt. De hoc vulgo apud Graecos dicitur, ἢ Πλάτων φιλωνιζει, ἢ Φίλων πλατωνίζει:
id est, aut Plato Philonem sequitur, aut Platonem Philo: tanta est similitudo sensuum et eloquii.
Lucius Annaeus Seneca Cordubensis, Sotionis
Stoici discipulus, et patruus Lucani poetae, continentissimae
vitae fuit, quem non ponerem in catalogo
Sanctorum, nisi me illae Epistolae provocarent,
quae leguntur a plurimis, 851 Pauli ad Senecam,
et Senecae ad Paulum. In quibus cum esset Neronis
magister, et illius temporis potentissimus, optare
se dicit, ejus esse loci apud suos, cujus sit Paulus
apud Christianos. Hic ante biennium quam Petrus
et Paulus coronarentur martyrio, a Nerone interfectus
est.
Josephus Matthiae filius, ex Hierosolymis sacerdos,
a Vespasiano captus, cum Tito filio ejus relictus
est. Hic Romam veniens, septem libros
Judaicae captivitatis Imperatoribus patri filioque
obtulit, qui et bibliothecae publicae traditi sunt, et
ob ingenii gloriam, statuam quoque meruit Romae.
Scripsit autem et alios viginti Antiquitatum libros,
ab exordio mundi, usque ad decimum quartum
annum Domitiani Caesaris, et duos Ἀρχαιότητος,
adversum Appionem grammaticum Alexandrinum,
qui sub Caligula legatus missus ex parte Gentilium,
contra Philonem etiam librum, vituperationem gentis
Judaicae continentem, scripserat. Alius quoque