PL 23, col. 699
De viris illustribus (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In English: Jerome. Lives of Illustrious Men 98 · Jerome. Lives of Illustrious Men 99 · Jerome. Lives of Illustrious Men 100
Acacius, quem, quia luscus erat, μονόφθαλμον nuncupabant,
Caesariensis Ecclesiae in Palaestina episcopus,
elaboravit in Ecclesiasten decem et septem
volumina, et συμμίκτων ζητημάτων sex, et multos
praeterea diversosque tractatus. In tantum autem
sub Constantio imperatore claruit, ut in Liberii locum
Romae Felicem episcopum constitueret.
933 Serapion, Thmueos episcopus, qui ob elegantiam
ingenii cognomen Scholastici meruit, charus
Antonii monachi, edidit adversum Manichaeum
egregium librum, et de psalmorum titulis alium, et
ad diversos utiles epistolas, et sub Constantio principe
etiam in confessione inclytus fuit.
Hilarius, urbis Pictavorum Aquitaniae episcopus,
factione Saturnini Arelatensis episcopi, de synodo
Biterrensi in Phrygiam relegatus, duodecim adversus
Arianos confecit libros et alium librum de Synodis,
quem ad Galliarum episcopos scripsit, et in
psalmos commentarios, primum videlicet, et secundum,
et a quinquagesimo primo usque ad sexagesimum
secundum, et a centesimo decimo octavo
usque ad extremum, in quo opere imitatus Origenem,
nonnulla etiam de suo addidit. Est ejus et ad
Constantium libellus, quem viventi Constantinopoli
porrexerat, et alius in Constantium, quem post
mortem ejus scripsit, et liber adversum Valentem
et Ursacium, historiam Ariminensis et Seleuciensis