PL 23, col. 73

Regula S. Pachomii (Pachomius; Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

alterum: et sic loto vestimento revertentur domum.
LXX.
Vesperi sicca levitonaria tollent, et dabunt
secundo, id est ei qui post Praepositum est, et ille
reponet ea in cellula.
LXXI.
Quod si sicca non fuerint, altera die
expandentur ad solem, donec siccentur: nec dimittentur
in ardore solis plus quam in horam tertiam;
cumque collecta fuerint, leviter mollientur.
LXXII.
Nec tenebunt ea singuli apud se, sed dabunt,
ut reponantur in cellam usque ad sabbatum.
LXXIII.
Nullus de horto tollat olera, nisi ab hortulano
acceperit.
LXXIV.
Palmarum folia, ex quibus texuntur sportae,
nemo suo jure tollet, absque eo cui palmae creditae
sunt.

LXXV.
Nullus uvas aut spicas adhuc immaturas
comedere audeat praeter ordinem disciplinae: et omnino
de omnibus quae in agro sunt, vel in pomariis,
nemo comedat separatim, antequam cunctis fratribus
pariter exhibeantur.
LXXVI.
Qui coquet [( Al. coquent)] , antequam fratres
comedant, non gustabit [( Al. audebunt edere)] .
LXXVII.
Qui super palmas est non comedet de
fructibus earum, nisi prius fratres comederint.
LXXVIII.
Si jussi fuerint palmarum fructus colligere,
praepositus colligentium dabit in eodem loco
singulis ad vescendum modica: et cum ad monasterium
venerint, inter caeteros fratres partes suas
accipient. Si autem invenerint sub arboribus poma
cecidisse, comedere non audebunt, sed reperta in

transitu juxta radices arborum collocabunt. Ipse
quoque, qui caeteris colligentibus distribuit, gustare
non poterit; sed portabit ad dispensatorem, qui cum
caeteris dederit fratribus, et ipsi tribuat partem suam.
LXXIX.
Nullus in cellula sua reponat aliquid ad
vescendum, absque his quae a dispensatore acceperit.
LXXX.
De parvulis autem panibus, qui dantur domorum
Praepositis, ut his eos distribuant, qui nolunt
in commune 67 vesci cum caeteris, et quasi majori
abstinentiae se dedicant, ita observare debebunt, ut
nulli dent juxta gratiam, ne proficiscenti quidem
peregre. Nec ponantur in medium: sed quando comedere
volunt, cum disciplina dabuntur in cellulis,
et cum his nihil aliud comedent, nisi salem tantum.

Praeter monasterii autem coquinam nullus coquendi
cibos potestatem habeat. Et si quando foris vadant,
hoc est in agros ad operandum, accipiant olera sale
acetoque condita, et in longos usus aestatis tempore
praeparata.
LXXXI.
Nemo in domo et in cellula sua habeat

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.