PL 23, col. 879

De situ et nominibus locorum Hebraicorum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

Balanus (id est quercus luctus), sub qua Rebeccae
nutrix sepulta est.
Barad, inter Cades et Barad, hodieque Agar puteus
demonstratur.
Bethleem, civitas David in sorte tribus Judae
(in qua Dominus noster atque Salvator natus est),
in sexto ab Aelia milliario contra meridianam plagam,
juxta viam quae ducit Chebron, ubi et sepulcrum
Jesse et David ostenditur [(et mille circiter
passibus procul turris Ader, quae interpretatur
turris gregis, quodam vaticinio Pastores Dominicae
nativitatis conscios ante significans. Sed et propter
eamdem Bethleem, regis quondam Judaeae Archelai
tumulus ostenditur: qui semitae ad cellulas nostras
e via publica divertentis principium est)] . Vocabatur

autem Bethleem et filius Ephratae (id est Mariae),
ut in Paralipomenon volumine plenius legimus [(I Paral. II, 19, etc.)] .
Lege diligenter historiam.
DE EXODO.
Beelsefon, in deserto castra filiorum Israel,
juxta mare Rubrum egredientibus Aegyptum.
170 DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO.
Banejacan, in deserto castra itineris filiorum
Israel.
Bamoth, civitas Amorrhaeorum trans Jordanem in
Arnone, quam possederunt filii Ruben.
Basan, super qua scribitur: Et Og regem Basan [(Psal. CXXXIV, 11)]
.
Hanc autem Machaathi cognominavit
Avoth Jair, hoc est ἐπαύλεις Ἰαίρ. Ceciditque
in sortem dimidiae tribus Manasse, in

terra Galaad, haec est Basanitis, quae nunc Batanaea
dicitur.
Beelphegor, quod interpretatur, simulacrum ignominiae.
Est autem idolum Moab, cognomento Baal,
super montem Phogor [(quem Latini Priapum vocant.
Et de hoc in Libris Hebraicarum Quaestionum
plenius dictum est)] .
Baean, civitas Amorrhaeorum, quae et ipsa a filiis
Ruben tenta est.
Bethamnaram, trans Jordanem, quam aedificavit
tribus Gad. Est hodieque villa Bethnamaris in
quinto a Libiade milliario contra Aquilonem.
Betharran, trans Jordanem, quam aedificavit
tribus Gad.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.