PL 24, col. 107

Commentaria in Isaiam (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

lucisque nemorosis aras constituerat, et pro
Levitis habebat fanaticos; non vult signum petere
quod praeceptum est.
[(Vers. 13.)] Et dixit, audite ergo, domus David:
Numquid parum vobis est molestos esse hominibus,
quia molesti estis et Deo meo? Quis est iste qui dixit: Audite ergo, domus David?
Nequaquam Deus qui supra
ad Achaz dixerat: Pete tibi signum a Domino Deo
tuo; sed Propheta, ut ex consequentibus comprobatur: Quia molesti estis et Deo meo.
Et est sensus:
quia non solum prophetas persequimini, et eorum
dicta contemnitis; sed et praesentis et jubentis Dei
sententiae contradicitis; ita ut ei exhibeatis laborem,
qui in alio loco ait: 108 Laboravi sustinens [(Isai. I,
14)]
, idcirco Dominus faciet quae sequuntur. Pro labore

et molestia, quod Aquila et Symmachus transtulerunt,
LXX et Theodotio agonem interpretati sunt,
id est, luctam atque certamen, quia contentiosi non
subjiciant collum Domini servituti, sed illo vulnera
eorum volente curare, respuant sanitatem. Et hoc
notandum, quod Achaz rege impiissimo nolente signum
petere, sermo propheticus ad domum David,
hoc est, ad tribum regiam convertatur, de qua supra
legimus: Et nuntiaverunt haec domui David, dicentes:
Consenserunt Syria et Ephraim.
[(Vers. 14.)] Propterea dabit Dominus ipse vobis signum.
Ecce Virgo concipiet et pariet, et vocabis nomen
ejus Emmanuel. Nequaquam multifarie juxta apostolum
Paulum, et multis modis loquetur Deus [(Hebr.
I)] ; nec juxta alium prophetam [(Osee XII)] , in manibus

prophetarum assimilabitur; sed qui ante loquebatur
per alios, dicet ipse, adsum (Infra, 58). De
quo et Sponsa rogabat in Cantico Canticorum: Osculetur
me osculo oris sui [(Cant. I, 2)]
. Dominus enim
virtutum ipse est rex gloriae [(Ps. XXIII, 10)] : ipse descendet
in uterum virginalem, et ingredietur et egredietur
Orientalem portam quae semper est clausa [(Ezech. XLIV)] ;
de qua Gabriel dicit ad Virginem: Spiritus sanctus veniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit
tibi: propterea quod nascetur in te sanctum, vocabitur
Filius Dei
[(Luc. I, 35)]
. Et in Proverbiis: Sapientia
aedificavit sibi domum [(Prov. IX, 1)]
. Quando
autem dicitur: Dabit Dominus ipse vobis signum, novum
debet esse atque mirabile. Sin autem juvencula
vel puella, ut Judaei volunt, et non virgo pariat, quale

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.