PL 24, col. 168
Commentaria in Isaiam (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
invectionis principium, ut vastaretur in tenebris; qui
de incestu patris nocte conceptus est. Nisi forte
noctem pro magnitudine terroris accipimus: et
credendum, quia sibi confidebat in muris, insidiis
eam, et cuniculis fuisse superatam. Audivi quemdam
Areapolitem, sed et omnis civitas testis est, motuterrae
magno in mea infantia, quando totius orbis
littus transgressa sunt maria, eadem nocte muros urbis
istius corruisse.
[(Vers. 2.)] Ascendit domus, et Dibon ad excelsa in
planctum super Nabo, et super Medaba Moab ululabit.
Ne molestum tibi sit quod per historiae viam gradior,
ut enim hoc facerem, ipse voluisti. Subauditur autem,
domus regia, et urbs Dibon ad idola quae in
editis posita sunt ascendit: super Nabo, et super
Medaba, nobiles civitates, ululabit universa provincia.
In Nabo enim erat Chamos idolum consecratum,
quod alio nomine appellatur Beelphegor.
In cunctis capitibus ejus calvitium, omnis barba radetur. Apud antiquos barbae capitisque rasura luctus
indicium fuit. Per haec ergo magnitudo moeroris ostenditur,
Jeremia contra Moab eadem conclamante: Omne caput calvitium, et omnis barba radetur, et in
cunctis manibus colligatio, et super omne dorsum cilicium [(Jerem. XLVIII, 37)]
.
[(Vers. 3.)] In triviis ejus accincti sunt sacco; super
tecta ejus, et in plateis ejus omnis ululatus descendet
in fletum. Non erunt privatae 186 lacrymae, publicum
luctum publica lamenta resonabunt; nec matronae,
nec virgines, nec aetas parva puerorum, nec
fracti senum gressus tenebuntur domibus, pudorem
et imbecillitatem extrema captivitas nesciet.
[(Vers. 4.)] Clamabit Esebon et Eleale. Nomina civitatum
Moabiticae provinciae, quarum Esebon urbs
fuit quondam regis Amorrhaeorum, de qua idem Jeremias, Ignis egressus est de Esebon, et flamma de
medio Seon.
Interpretatur autem Esebon, cogitatio,
et ideo Jeremias alludens ad nomen, contra Esebon,
ait, cogitaverunt mala [(Jerem. XLV.)]
Usque Jaza audita est vox eorum. Urbs Jaza [(al. Jasa
)] Mortuo mari imminet, ubi est terminus provinciae
Moabitarum. Hoc ergo indicat, quod usque
ad extremos fines ululatus provinciae personabunt.
Unde et Jeremias ait: De clamore Esebon, usque Eleale et Jaza dederunt vocem suam
(Jerem. XLVIII,
34).
Super hoc expediti Moab ululabunt, anima ejus ululabit