PL 24, col. 241

Commentaria in Isaiam (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

Salvatore est Evangelium praedicatum, ascendit de
Damasco gentium exercitus in paucis viris contra
Judam et Jerusalem, qui reliquerant Dominum: et
omnes eorum Legis ac Prophetarum abstulere divitias,
et miserunt regi Damasci, viros scilicet Ecclesiasticos
et doctrinae Evangelicae, qui ad comparationem
totius mundi, adhuc tunc infidelis, et in toto
orbe dispersorum Judaeorum, pauci erant; et tamen
Dominus tradidit Jerusalem in manibus eorum, eo
quod dereliquissent Dei Filium, qui per prophetas
ante praedictus est [(Act. IX)] . Ergo [ Forte Ego] ob
hanc causam reor, et Saulum, qui postea Pauli ex
virtute nomen accepit, quia aemulator erat Legis, isse
Damascum, et contra credentes ex gentibus pugnare
voluisse, ibique superatum, eos secutum qui in Damasco

versabantur, ut inde rursum Jerusalem Judaeos
expugnaturus ascenderet. Nec alicui videatur esse
contrarium, si in Paralipomenon libro laeta de Damasco,
et nunc in Isaia tristia praedicentur: quia et
de ipso Israel, qui certe portio Dei est, nunc adversa,
nunc prospera nuntiantur. Et quomodo ad
Israel juxta carnem, et ad gentes dicitur: Vos gentes
juxta carnem, qui dicimini praeputium ab ea quae
appellatur in carne Circumcisio: sic econtrario est
Israel juxta spiritum, et sunt gentes juxta spiritum,
et inter caeteras gentes est Damascus juxta spiritum,
ne tantum Judaicis fabulis acquiescamus.
[(Vers. 1 seqq.)] Ecce Damascus desinet esse civitas,
et erit sicut acervus lapidum in ruina. Derelictae civitates
Aroer gregibus erunt, et requiescent ibi, et non

erit qui exterreat, et cessabit adjutorium ab Ephraim, et
regnum de Damasco, et reliquiae Syriae, sicut gloria filiorum
Israel erunt, dicit Dominus exercituum. Sicut
in titulo demonstratum est, per Damascum vocatio
gentium significatur, quae amabant vel bibebant sanguinem,
quae postquam in Christum crediderint, pristinae
conversationis 279 civitates esse desistent, et
erunt sicut acervus lapidum in ruina. Quomodo enim
acervi lapidum, qui in agris dispersi sunt, in unum
tumulum comportantur: sic de universis nationibus
acervus credentium congregatus est in ruina populi
Judaeorum, illis cadentibus, et nobis surgentibus.
Derelictae quoque civitates AROER ( ), id est,
myrice, Ecclesiasticis gregibus erunt, ut quas Judaei
deseruerunt, nos incolamus: sive destructa idololatria

exstruetur Evangelium. Hoc et nostris temporibus
videmus esse completum: Serapium Alexandriae,
et Marnae templum Gazae in ecclesias Domini
surrexerunt, et civitates Aroer Evangelicis gregibus
praeparatae sunt. Aroer, id est, myrice, nascuntur
in desertis locis, juxta illud quod scriptum
est in maledictione ejus hominis qui confidit in homine,
et a Domino recedit cor ejus: Erit, inquit,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.