PL 24, col. 527

Commentaria in Isaiam (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

gentes [(Matth. ult., 19)]
, ut confugiant ad Evangelium,
et novam Legem suscipiant, ut habitatores
quondam idololatriae, fiant coloni Ecclesiae. De quibus
in psalmis dicitur: Dominus sapientes facit caecos.
Sive ut in Latinis codicibus legitur: Dominus
illuminat caecos, Dominus diligit advenas [(Ps. CXLV, 8,
9)]
: ut postquam caeci lumen receperint veritatis, et
stulti sapientiam didicerint, tunc ad Ecclesiam
transeuntes diligantur a Domino, et audiant per
prophetam: Vocabo non populum meum, populum
meum [(Osee II, 24)]
; quo intrante Templum Dei, zelus
apprehendit populum ineruditum.
[(Vers. 16, 17.)] Ecce ego creavi fabrum sufflantem
in igne prunas, et proferentem vas in opus suum: et
ego creavi interfectorem ad disperdendum. Omne vas,

quod fictum est contra te, non dirigetur: et omnem linguam
resistentem tibi in judicio, judicabis. Haec haereditas
servorum Domini: et justitia eorum apud me,
dicit Dominus. LXX: Ecce ego creavi te, non ut aerarius
sufflans in igne prunas, et proferens vas in opus.
Ego autem creavi te non in perditionem interficere:
omne vas quod factum est contra te, non prosperabitur:
et omnis vox surget contra te in judicium: omnes eos
vinces ÷ et obnoxii tui erunt in ea ** Est haereditas
servientibus Domino, et vos eritis mihi justi, dicit Dominus.
Dicamus primum juxta Hebraicum: Si vis
non timere, et procul a te esse formidinem, fac
quae praeteritus sermo narravit; ego enim sum per
quem habitura es proselytos. Ego qui creavi fabrum
sufflantem in igne prunas, hoc est, diabolum omnium

malorum artificem, non necessitate naturae,
sed mentis arbitrio. Qui suscitavit incendia, et proferet
contra te vasa: quales fuerunt Simon et Elimas
magi, Petro et Paulo apostolis resistentes [(Act. XIII)] .
Ego creavi interfectorem eorum qui increduli sunt
futuri. Non quo ego sim causa perditionis eorum,
sed quo creatus adversarius ad pugnandum, et victis
perditio, et victoribus causa sit praemiorum.
Omnesque qui contra te a fabro sufflante sunt fabricati,
non dirigentur, sed et praesentes poenas
sentient et futuras. Quodque prius videbatur occultum,
in consequentibus dicitur manifestius: Et omnem
linguam resistentem tibi in judicio judicabis, perdens 642
sapientiam sapientium, et prudentiam
prudentium reprobans. Cunctosque haereticorum

principes, et Judaeorum magistros, et mundi philosophos,
quos faber ille conflaverat, tuo judicio condemnabis.
Quomodo et Regina Saba condemnavit
incredulos, et Ninivitae: et e contrario justificabitur
Sodoma comparatione pejoris Jerusalem [(Matth.
XII)] . Post haec infertur quae sint praemia futurorum,
ne cassum putent esse certamen, et praesenti
morte finiri. Haec est haereditas servorum Domini,
id est, regna coelorum, et vita perpetua, et retributio
laborum, quae oculus non vidit, et auris non audivit,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.