PL 24, col. 716
Commentaria in Jeremiam (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
clementiam. Quodque intulit: Auferte propagines
ejus, sive sustentacula, omnia tolli auxilia jubet,
quae suo vitio perdidit, eo quod praevaricata sit in
Deum [Al. Dominum] domus Israel, et domus Juda,
decem tribus et duas significans. Audiat hoc Ecclesia,
quod cito muri et propugnacula dissipentur eorum,
qui non habent spem in Domino, et praevaricantur
in eum, sed tamen non fiat consummatio
propter clementiam judicis, et non propter merita
delinquentium.
[(Vers. 12, 13.)] Negaverunt Dominum, et dixerunt:
non est ipse (sive non sunt haec) nec superveniet [Vulg. veniet
] 876 super nos malum: gladium et famem non
videbimus. Prophetae fuerunt in ventum locuti: et
responsum (sive sermo) non fuit in eis. Haec ergo evenient
illis. Quia negaverunt Dominum, sive mentiti
sunt Domino, et dixerunt: non est ipse, cujus judicio
fiunt omnia, sed fortuitu haec omnia acciderunt:
neque evenient, quae nobis Prophetarum voces
minantur, nec videbimus gladium, nec famem
sustinebimus obsidionis, et quidquid locuti sunt
Prophetae, in ventum locuti sunt, et irrita omnia
transierunt, nec habuerunt responsum, hoc est,
oraculum, sive sermo Dei non fuit in eis, ideo sustinebunt
quae sequens sermo describit. Audiat hoc
Ecclesia negligens, et providentiam Dei refutans,
quod et gladium et famem sustineat, nisi ventura
crediderit quae dicuntur.
[(Vers. 14.)] Haec dicit Dominus Deus exercituum,
quia locuti estis verbum istud: ecce ego do verba mea
in ore tuo in ignem, et populum istum in ligna, et devorabit
eos. Dixistis: Prophetae fuerunt locuti in
ventum, nec ventura sunt quae minantur: propterea,
o Propheta, do verba mea in ore tuo, quae ignis
habeant potestatem, et populum istum in ligna convertam,
ut sermone tuo, et prophetia increduli concrementur.
Sic Deus ignis consumens dicitur, ut
consumat in nobis, si super fundamentum Christi
aedificaverimus, ligna, fenum, stipulam [(Deut. IV)] .
[(Vers. 15 seqq.)] Ecce ego adducam super vos gentem
de longinquo, domus Israel, dicit Dominus: gentem
robustam, gentem antiquam, gentem cujus ignorabis
linguam, nec intelliges quid loquatur. Pharetra
ejus quasi sepulcrum patens, universi fortes. Et comedet
segetes tuas et panem tuum: devorabit filios tuos,
et filias tuas: comedet gregem tuum, et armenta tua:
comedet vineam tuam, et ficum tuam, et conteret urbes
munitas tuas, in quibus tu fiduciam habes gladio. Verumtamen
in diebus illis, ait Dominus, non faciam vos
in consummationem. Nequaquam multo post tempore,
nec ut falso creditis, Prophetae vobis loquentur in
ventum, sed jam nunc adducam super vos gentem
Babyloniorum, quae veniet de longinquo: gentem
robustam, pro quo in Hebraeo scriptum est ETHAN
( ),
gentem antiquam, cujus quondam dominatus
est Nemrod gigas [(Genes. X)] . Cujus ignorabis linguam,